Attulit nuper ad me, Reverendissime Praesul, cancellarius Reverendissimae Dominationis Vestrae cf. Ioannes DANTISCUS to Ioannes TRESLER before 1537-11-03, CIDTC IDL 7437, letter lost⌊litterascf. Ioannes DANTISCUS to Ioannes TRESLER before 1537-11-03, CIDTC IDL 7437, letter lost⌋, quibus me Reverendissima Dominatio Vestra hortatur, ut pro vetere benevolentia eidem studio et opera mea adesse velim. Idque, ut debeo, summa fide et studio pro viribus facere conatus sum, quod tamen ex ipso Reverendissimae Dominationis Vestrae malo intelligere.
Ceterum vix credi potest, quantum me affecerint haec verba (pro vetere nostra benevolentia), coegerunt enim me repetere memoriam anteacti temporis et quodam modo praeteritae vitae rationem recensere. Quae, si cum praesenti vitae instituto (tametsi minime molesto) conferatur, longissimo dissidet intervallo, ut olim vixisse. Nunc autem, veluti Endymion a beautiful young man (shepherd, hunter, or king) known in ancient Greek stories for the eternal sleep (assigned to different causes) in which he spent his life⌊EndimionisEndymion a beautiful young man (shepherd, hunter, or king) known in ancient Greek stories for the eternal sleep (assigned to different causes) in which he spent his life⌋ somno opressus, mihi stertere potius videor, quam vivere. Attamen, si fata me in conservandis amicis voluissent esse superinscribed⌈esseesse superinscribed⌉ feliciorem, longe minori taedio haec vitae fabula, vel somnium potius, perageretur. Alios mihi amicos insperata mors surripit, quosdam locorum distantia procul abigit, nonnullos mihi furatur malevolorum calumnia, alii alio casu nescio quo evanescunt, ut tandem mihipsi displiceam genioque meo parum propitio iratus Timon of Phlius (*ca. 325 BC – †ca. 235-230 BC), ancient Greek philosopher, the pupil of Pyrrho⌊TimonemTimon of Phlius (*ca. 325 BC – †ca. 235-230 BC), ancient Greek philosopher, the pupil of Pyrrho⌋ quemdam aut Diogenes of Sinope the Cynic (*ca. 412 BC – †323 BC), ancient Greek philosopher⌊DiogenemDiogenes of Sinope the Cynic (*ca. 412 BC – †323 BC), ancient Greek philosopher⌋ imitandum esse censeam.
Hinc fit, quod in litteris scribendis vel in simili officii genere non modo morosus(?) segnior, verum etiam morosus, Timon of Phlius (*ca. 325 BC – †ca. 235-230 BC), ancient Greek philosopher, the pupil of Pyrrho⌊TimonisTimon of Phlius (*ca. 325 BC – †ca. 235-230 BC), ancient Greek philosopher, the pupil of Pyrrho⌋ more, evaserim, existimans esse parum esse philosophicum hoc genere assentationis potius quam officii cum viris contendere. Sed de his nugis satis.
De auctis fortunis et dignitate Reverendissimae Dominationi Vestrae ex animo gratulor. Deus Optimus Maximus una cum fortunis sua nos superinscribed⌈nos nos superinscribed⌉quoque gratia locupletiores efficiat.
Commisi pridem magistro Jakob von Barthen (Warten, Barten) (*ca. 1505 – †ca. 1565), Gdańsk burgher, doctor of both canon and civil law, Melanchthon's student, acquaintance of Cornelis De Schepper; from 1529 secretary of Riga; from 1534 at the latest in the service of Gdańsk (DE VOCHT 1961, p. 281-282; MBW T 11, p. 116)⌊Iacobo BarthenioJakob von Barthen (Warten, Barten) (*ca. 1505 – †ca. 1565), Gdańsk burgher, doctor of both canon and civil law, Melanchthon's student, acquaintance of Cornelis De Schepper; from 1529 secretary of Riga; from 1534 at the latest in the service of Gdańsk (DE VOCHT 1961, p. 281-282; MBW T 11, p. 116)⌋, ut hoc officium meo nomine Reverendissimae Dominationi Vestrae praestaret, sed existimo meo fato accidisse, quod ab eo in proxima conventione praetermissum fuerit.
BCz, 240, p. 176
Reverendissimam Dominationem Vestram feliciss<ime> valere cupio optoque, ut me sua gratia prosequi non aspernatur.