Letter #1691
Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-08-22
received [1537]-09-04 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et administratori Pomezaniensi, etc., domino et avunculo suo clementissimo
Salutem et sui humillimam commendationem.
Scripsi cum canonico Warmiensi, Praesul ornatissime, Reverendissimae Amplitudini Tuae, qui duas ante hebdomadas hinc abiit, verum hic nuntius nondum eum Lubaviam appetiisse affirmabat nec usquam locorum sibi visum esse in itinere. Tamen, ut ego coniectari possum, eo ipso die, quo Reverendissima <Amplitudo> Tua hunc ablegavit, Reverendissimam Amplitudinem Tuam ibidem convenisse. Itaque, quod nunc Reverendissimae Amplitudini Tuae scriberem, habeo nihil nec succurrit quicquam, id unum me Reverendissima Amplitudo tua sciat assidue a Servatore nostro Iesu precari, ut Reverendissimam Amplitudinem Tuam in aeternum servare velit, utque conatus Reverendissimae Amplitudinis Tuae promovere ad felicem deducere exitum et ad sui nominis gloriam numquam supersedeat, id enim magnam utilitatem gregi suo Reverendissimae Amplitudini Tuae commisso adferet.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, anno Domini 1537, die 22 Augusti.
Reverendissimae Amplitudinis Tuae infimus clientulus Casper Hannow