Letter #1599
[Ioannes DANTISCUS] to [Tiedemann GIESE] & [Felix REICH]Löbau (Lubawa), 1537-03-16
English register: Dantiscus sets the date of the meeting concerning the Warmia coadjutorship for April 8, and awaits the addressees’ arrival in Lubawa.
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabiles et Eximii Domini Fratres et Amici carissimi .
Accepi hic heri Dominationum Vestrarum litteras Frawenburgi XXV mensis praeteriti datas, quibus propensionem suam de felici meo reditu mihi congratulantes et fausta omnia precantes declarant. Pro qua fraterna benevolentia quas possum gratias habeo, fuitque mihi gratissimum, quod venerabile capitulum Varmiense in negotio coadiutoriae conficiendo Dominationes Vestras ad me mittendas designaverit. Futuraeque sunt mihi Dominationes Vestrae cum veteris inter nos amicitiae, tum etiam iniunctae legationis ratione hospites, quibus vix sciam cariores. Ceterum, quod postulant sibi a me tempus statui, quo commodius me convenire possint, res adeo morae impatiens non est, quin venire licebit, quando velint et quando iter videbitur planius et melius, quod, ut arbitror, erit pro Dominica Quasi modo geniti. Excepturus sum et visurus Dominationes vestras oppido quam libentissime. Quas interea optime valere cupio ex animo. Litteras adiunctas in Culmen perferri curabo.
Datae in castro Lubaviensi, XVI Martii MDXXXVII