Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo pater et domine frater amiceque carissime ac plurimum honorande. Omnem felicitatem.
Quid ⌊magistratus Gedanensis⌋ nobis coniunctim et divisim scripserit, ex eius litteris atque etiam quid mihi visum sit illi esse respondendum, ex per nos dictata carta Dominatio Vestra Reverendissima cognoscet, salva tamen correctione Reverendissimae Dominationis Vestrae. Cui haec obviam mittere libuit, ut inter proficiscendum habeat, quo et itineris taedium levet et tempus bonarum horarum non perdat. Quo etiam fiet, ut nuntius Gedanensium in tertium diem ⌊hic⌋ exspectans eo citius sub adventum Reverendissimae Dominationis Vestrae absolvatur. Quae ut erit mihi gratissimus hospes, ita ipsam salvam et incolumem advenire exopto.
Ex ⌊Heilsberg⌋, ultima Iunii MDXXXVI.
⌊Mauritius⌋ Dei gratia episcopus Warmiensis