Letter #1430
Ioannes DANTISCUS to [Thomas of Bydgoszcz?]Löbau (Lubawa), 1536-03-22
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes etc.
Honorabilis Domine, fidelis in Christo dilecte. Salutem in Domino.
Pridie accepimus cum litteris vestris omnia ea, quae in eis descripseratis fuitque nobis diligentia vestra nostrae voluntati respondens grata admodum. Pro solutione panni duorum staminum misissemus vobis XXVIII marcas, verum aurigae istiusmodi pecuniam credendam, ut nunc sunt homines et tempora, satis tutum esse non putavimus: multum potest occasio, quae etiam ex bonis interdum facit malos on the margin⌈multum potest occasio, quae etiam ex bonis interdum facit malosmultum potest occasio, quae etiam ex bonis interdum facit malos on the margin⌉. Paulopost pro futuris festivitatibus Deo bene prosperante vobiscum erimus. Ab Alberto Wyączkowski nihil est, quod exspectemus. Curate, ut vobis sit solvendo, a vobis emit, pro quo debet. Gratum nobis esset, si a nostris Culmensibus aliquot millia laterum habere possetis, quandoquidem turrim illam antiquam testudine statuimus claudere. Deberetis item temporius intendere pro scapha seu navigio nostro reparando, quo frumenta in ea commode secundo Vistula demitti possent, et ut noster phaselus sit paratus ad descendendum in eo Marienburgum pro festo Sancti Stanislai venturo. Quae solitae diligentiae vestrae committo. Bene valete.
Ex castro nostro Lubaviensi, XXII Martii M D XXXVI.