Letter #1313
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1535-06-13
received [1535]-06-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni episcopo Culmensi Dei gratia etc., fratri et amico observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater in Christo carissime et plurimum honorande.
Sanitatis plenitudinem ac omne felix et faustum Reverendissimae Dominationi Vestrae ex sincere affectu faveo et a Deo precor.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae nuper ad me datas per Paulum eiusdem aulicum paenultima Maii accepi, agens gratias quam maximas de communicatione illarum et quia nihil in eis percalluerim, quod a meis consiliis, quae sacrae maiestati regiae in eisdem negotiis tribuerim, discrepat, cuncta rata et grata habui atque approbavi, orans eandem suam maiestatem, quo honorem consiliariorum pro sua antiqua et ingenuina benignitate adversus iniurias, quibus a domino Costka contaminati sunt domini consiliarii, aequam rationem habere et efflagitatam iuris administrationem eis administrare velit. Nam si a principio illa tragoedia referenda foret, quanta in universis semel animis viva exacerbatio conciperetur, sua maiestas emetire valeret etc.
Patefeci etiam suae maiestati, quod civitates Hansae generalem conventum in civitate Luneburgensi post octavam sancti Ioannis Baptistae celebraturi essent, praeterea mihi non inconveniens visum esse, quod sua maiestas per proprium nuntium, vel ad minus per scripta illas civitates visitaret, conquerendo de temeritate Lubicensium, quod non sinerent suis subditis libera navigatione simul cum aliis mercatoribus uti, ex qua inaestimabili damno afficerentur sui cum aliis peteretque, quo Lubicenses pro aequita[te] informantur et admonentur, quo a temere inchoatis desisterent, alioqui aliter vicissim adversus illos procedere et facto agere arderetur, quam ipsi cuperent etc. Et quoniam etiam percaluissem, quod Gdanenses illuc etiam destinabunt suos nuntios, et sumptibus, et impensis parcere voluerit, possit sua maiestas illa per Gdanenses commissione praevia expedire, attamen quia causa non esset parvi momenti, ut ista potius fierent per proprium nuntium, consului etc. De post misit illustris dux Prussiae nuntium nobis et scripsit, quatenus maiestatem regiam in praemissum effectum rogare et adhortari vellem.
Misimus praeterea suae illustritati exemplum litterarum mearum ad regiam maiestatem datarum et ultra a duplicatione et replicatione quievimus, siquidem adhortatus fuit me, quo scriberem, vellet etenim meas cum suis simul ad regiam maiestatem mittere.
De Lubicensibus indubie audivit Vestra Dominatio, quonam modo, data fide Hollandis et aliis in Dania, eos navibus, bo <mb> ardis et aliis bonis existimatione, ut fama fert, plus CCC milia marcarum spoliarunt, inde multi hoc bello illos superiores et victores evasuros autumant, quod Deus avertat, qui sed potius, quo temeritatem illorum compescat et retributionem debitam factis suis retribuat, orandus est.
Alia in novis, quae non incognita Reverendissimae Dominationi Vestrae esse putem, non habeo. Cuius amori et consueto favori me diligenter commendo ac ut laetam et sanam vitam divina gratia opitulante a saeculo in saeculum ducat opto.
Ex Hilsberg, 13-a Iunii 1535 cursorie.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus Mauritius episcopus Varmiensis manu sua