Accepimus Magnificentiae Vestrae litteras[2] nobis apprime caras utpote a domino et amico nostro carissimo profectas, in quibus nobis eventus Suos cum grassatore ⌊Zaple⌋[3] describit. Non parum nos turbavit haec novitas, sed demum summa nos affecit laetitia sospitem atque victorem Magnificentiam Vestram evasisse, hinc fortitudinem et magnanimitatem Magnificentiae Vestrae passim coram omnibus praedicantes. Ex his, ut Magnificentia Vestra putat, sinistris successibus minime in animo moveri debet, immo confidentius sperare omnia adversa superasse habereque Virgilianum illud tritum:
cf. Verg. A. VI 95 ⌊Tu ne cede malis, sed contra audentior itocf. Verg. A. VI 95 ⌋. Consuevit enim fortuna, dum aliquem extollere decrevit, ante ipsam bonorum metam, aculeis suis, ne in oblivionem incidat, ferire[4]. Sed haec, ne plus quam aulicorum est philosophari videamur, hactenus. Magnificus dominus ⌊palatinus Vilnensis⌋[5] misit Magnitudini Vestrae, ut pollicitus est, pelles bisontinas, urinas et in quodam vase cornua et ungulas onagrorum[6], quos exules Germanice
nuncupamus[7], in manus domini ⌊Laurentii Saurer⌋, vicedomini Viennensis[8]. Cui etiam scripsimus, ut si videret, quod huiusmodi pelles putrefierent, in aura siccandas extenderet. Omnes etiam, quos nobis Magnificentia Vestra descripsit, praeterea etiam alios notos Magnificentiae Vestrae salutavimus et, ut hic moris est, pro Magnificentiae Vestrae salute aliquot cyathos exhausimus longam et prosperam vitam, felices successus et secundius iter Magnificentiae Vestrae imprecantes. Cui nos ut dedissimos plurimum commendamus. Dantiscus rogat Magnificentia Vestra non velit negotiorum creditorum oblivisci et cum primis, si ei redeundum erit, de mente ⌊maiestatis caesareae⌋ certiorem reddere[9].