Letter #1221
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-08-31
received [1534]-09-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 8, f. 1unnafter28
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac honoran(do) or honoran(dissimo)⌈honoran(do)honoran(do) or honoran(dissimo)⌉
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime ac honoran(de) or honoran(dissime)⌈honoran(de)honoran(de) or honoran(dissime)⌉.
Reddidit mihi paucis exactis diebus secretarius Reverendissimae Dominationis Vestrae in Heilsberg litteras eiusdem, quibus mentem Dominationis Vestrae Reverendissimae, sicut de omnibus aliis, quae scire cupiebam, ita etiam de conventu proximo habendo in Elbingo, intellexi. Quo quia Dominatio quoque Vestra, quamvis non sine incommodo suo se venturam pollicetur, audio libenter. Id tamen sibi persuasissimum habeat, velim, Dominatio Vestra Reverendissima me haudquaquam commodo meo in hac re incommodare velle tam eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae quam etiam aliis dominis consiliariis.
Quod autem conventus in Grudento commode fieri nequeat, saevitia pestis in terra Culmensi pro bona parte grassantis et iam oppidum ipsum Grudentum vi sua corripientis, in causa est, ita ut barbitonsori ibidem, apud quem hospitari solent familiares mei, tres pueri praeter alios pestifero veneno demortui sint. De quibus omnibus cum per litteras domini capitanei Grudentini certo certior factus sim, illuc nequaquam veniam nec ceteros dominos consiliarios in superinscribed⌈inin superinscribed⌉ hoc periculum se praecipitaturos puto, cum tale sit, ut merito et vitari debeat, et fugi facile possit. Tantum abest, ut meo hortatu ipsos illuc ducere et in apertum vitae discrimen conicere velim. Marienburgum (ubi eandem Dei plagam iam incipere dixit secretarius Reverendissimae Dominationis Vestrae) non potest non esse suspectum ex eo, quod et angustum sit, et populosum. Reliquum est Elbingum, non solum mihi, verum etiam omnibus dominis commodum, cum propter loci, quae hactenus est, salubritatem, tum propter civitatis ac praetorii, quo congrediendum est, spaciositatem.
Ceterum si et illuc (quod Deus avertat) pestis pro instanti conventu ventura esset, ubi tunc conveniamus, prorsus incognitum mihi est. Super quo et Reverendissima Dominatio Vestra cogitare non gravabitur. Si tamen et Reverendissimae Dominationi Vestrae ac aliis dominis ita visum fuerit, ut aliubi conveniant, non refragabor. Neque ego tanti sum ponderis, ut is conventus sine praesentia mea bene confici et absolvi non possit, sicuti et aliquotiens iam factum est.
Venit nunc mihi in mentem, quod aliquando celebrati sunt conventus in Newmargk, verum quoniam in Strasburg, illi vicino, etiam pestis viget, timeo, quod superinscribed⌈quodquod superinscribed⌉ et illuc vires veneni sui vel effudit, vel effundet, quemadmodum iam fecit in toto districtu Culmensi. De aliis, quae litterae AAWO, AB, D. 8, f. 27v Dominationis Vestrae Reverendissimae brevibus perstringunt, plenius et latius, Deo bene fortunante, coram.
Mitto praesentibus applicatas constitutiones regias, Gedani constitutas, et a me per Dominationem Vestram Reverendissimam petitas, praeterea etiam litteras dominorum Georgii a Baysen etc. et Achacii Zceme etc., ex quibus Dominatio Vestra Reverendissima cognoscet, quid a me petierint. Ego non segniter eorum votis satisfacturus, misi hodie meum proprium nuntium ad sacram stain⌈[ad sacram]ad sacram stain⌉ regiam maiestatem.
Cum his me solito fraterno amori Reverendissimae Dominationis Vestrae diligenter commendo, ipsam salvam esse et felicem vivere cupiens.
Ex Heilsberg, ultima Augusti anno MDXXXIIII.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauritius episcopus Varmiensis subscripsit
Postscript No. 1:
Reverendissime Domine.
Quod dominum doctorem affinem Reverendissimae Dominationis Vestrae attinet, hoc percallui et verbis, et litteris nuper a nonnullis consiliariis ad me datis, quod illis displicet, ex quo ducis obsequio addictus sit et consiliis nostris intersit, cum autem meam desuper Vestra Reverendissima Dominatio postulat sibi aperire mentem, ita mihi visum est, quod dominus doctor veniat et praesentet dominis consiliariis illud ius Culmense per eum compertum et, ut ait, correctum, non erunt, ut autumo, domini stain⌈[domini]domini stain⌉ consiliarii laboris sui ingrati. Potest et patrocinari stain⌈[ari]ari stain⌉ amicis suis in eorum causis et se p tantisper a consiliis dominorum abstinere, quousque Vestra Reverendissima Dominatio discat cognoscere mentem consiliariorum. Haec pro mea in Reverendissimam Dominationem Vestram observantia et illius sincero amore et affectu curaque debita Vestrae Dominationi Reverendissimae impartiri volui.
Datum ut in litteris.
Mauritius episcopus Varmiensis scripsit.
Postscript No. 2:
<S>cheda<m> illa<m>, quae erat litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae indita, secundum ipsius desiderium Vulcano tradidi.
In manus proprias reverendissimi episcopi Culmensis.