Maluissem aliam mihi incidere mittendi ad Vestram Reverendissimam Dominationem causam, quam dolorem meum intolerabilem. Memini enim illam pollicitam mihi fuisse in Płock, town in central Poland, Masovia, on the Vistula River, since 1075 episcopal see⌊PloczkaPłock, town in central Poland, Masovia, on the Vistula River, since 1075 episcopal see⌋ impartiri me unguento quodam ad dolores arthriticos orig. arteticos⌈arthriticosarthriticos orig. arteticos⌉ praesentissimi remedii, cuius promissi commemorare me cogit ingens cruciatus, quem his quinque diebus sustineo, ita ut vix iam sustinere queam, ex materia quadam acuta, quae defluxit in iuncturam humeris et bracchii. Proinde, si Reverendissima Dominatio Vestra intelligit hoc ipso unguento amici dolorem levari posse, non gravetur rogo aliquantulum mittere per hunc nuntium et docere, quo pacto et quo tempore illo sit utendum, quod illi vicissim omnibus fraternis officiis referre curabo.
Quam aegre ferat reverendissimus Piotr Tomicki (*1464 – †1535), humanist, statesman, diplomat, one of the most trusted collaborators of King Sigismund I of Poland; 1500-1503 Chancellor of Cardinal Fryderyk Jagiellon, 1502 Gniezno Cantor, Archdeacon of Cracow, 1503-1505 servant of Jan Lubrański, Bishop of Poznań, 1504-1510 Canon of Poznań, 1506 royal scribe, 1507-1519 Grand(?) Secretary, 1509 Canon of Włocławek, 1510-1514 - of Gniezno, 1511 Custos in Kielce and Sandomierz, 1514 Bishop of Przemyśl; 1515 Crown Vice-Chancellor, 1520 Bishop of Poznań, 1523 - of Cracow; from 1524 (at least) General Collector of świętopietrze (Peter's pence), 1509 royal envoy to the Dukes of Pomerania and to Mecklenburg, 1510 - to Wallachia, 1510, 1511, 1512, 1513 - to Hungary (WYCZAŃSKI 1990, p. 268)⌊dominus noster CracoviensisPiotr Tomicki (*1464 – †1535), humanist, statesman, diplomat, one of the most trusted collaborators of King Sigismund I of Poland; 1500-1503 Chancellor of Cardinal Fryderyk Jagiellon, 1502 Gniezno Cantor, Archdeacon of Cracow, 1503-1505 servant of Jan Lubrański, Bishop of Poznań, 1504-1510 Canon of Poznań, 1506 royal scribe, 1507-1519 Grand(?) Secretary, 1509 Canon of Włocławek, 1510-1514 - of Gniezno, 1511 Custos in Kielce and Sandomierz, 1514 Bishop of Przemyśl; 1515 Crown Vice-Chancellor, 1520 Bishop of Poznań, 1523 - of Cracow; from 1524 (at least) General Collector of świętopietrze (Peter's pence), 1509 royal envoy to the Dukes of Pomerania and to Mecklenburg, 1510 - to Wallachia, 1510, 1511, 1512, 1513 - to Hungary (WYCZAŃSKI 1990, p. 268)⌋ molestias et perturbationes animi, quae conflatae sunt Reverendissimae Dominationi Vestrae in aula, intelliget ex his litteris, quas illi mitto. Ego rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, ut has ipsas molestias abigat in maximam malam crucem, nam et ego pari molestia his diebus affectus eram, sed superveniente hac maiori molestia corporis, persuasi mihi non curare, etiam si caelum ruat, modo ego a dolore liber essem.
Credat mihi Reverendissima Dominatio Vestra, quod si quid historiis, si quid hominum vaticiniis, si denique ipsi naturae credendum est, haec tam violenta tamque praeceps huius temporis scaena diu durare non poterit, nemo est enim, qui non damnet et maledicat illam in omibus et per omnia.
Felicissime valeat Vestra Reverendissima Dominatio et me fraterna gratia complecti non desinat.