Letter #1145
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1534-04-13
received [1534]-04-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., [domino] suo gratioso et colendo
Reverendissime in Christo Praesul, domine gratiose et cum primis colendo. Post commendationem humilem, salutem et omne bonum.
Cum huc venisset Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor et eius mihi reddidisset epistulam, ab initio statim visa manus propriae scriptura, melius longe quam ante sperari coepi, quod rumore vano intellexeram male illam habere. Agit mihi pro vili quidem munere magnas gratias, sic semper lucrare cuperem.
In epistulae recessu non parum me reddidit anxium, quod tam dolenter de casu nescio quo asscribit suspicare magis, quam scire me volens. Remittit quidem me ad reverendissimum praesulem nostrum, cuius ipsam naturam recte pingit. Fateor illum sic se mihi semper accomodasse, ut sperare liceat rectissime mihi affectum esse, verum quo ille in me animo est benigniore, hoc ego maiori illum colo observantia, ita me praebeo verecundum, ut non putem licere mihi minimum sciscitare. Et cum tunc accinctus itineri essem, adire non potui, adii autem valedicendi gratia dominum Zarnoviensem, qui mox epistulam ad se scriptam legendam mihi praebuit, et cum nec illum scire vidi, quod angebat, minus iterum licere putabam inquirere, quod istum ignorare videbam. Abii multis involutus cogitationibus. Ubi post dies aliquot rediissem atque etiamnum ignorare rem dominum Zarnoviensem vidissem, prorsus nihil inquirendum mihi esse credidi.
Interea gravissimo correptus morbo Ioannes Bethman senior, affinis meus, 10 Aprilis mortem obiit meque ex testamento cum aliis rerum suarum voluit esse curatorem. Ea mors tam insperata in causa tandem est, quod reverendissimum dominum episcopum non adii atque ita hactenus, quid acciderit mali, ignoro. Hodie funebrem absolvemus pompam, cras curabo, si fieri potest, ut intelligam aliquid. Sed festinat servitor Reverendissimae Dominationis Vestrae, ut nesciam, qua in parte consolanda sit Reverendissima Dominatio Vestra, sed ipsa meminerit fortem neque adversis frangi rebus sicque se geret, ne sorte potius quam prudentia res hactenus videatur egisse maximas. Hoc ego pro mea in Reverendissimam Dominationem Vestram observantia liberius scribo. Ubi rei intellexero seriem, fortassis scribam consultius.
Erasmo redditae sunt pecuniae illae dubio procul ex mercatu autumnali, nunc vero credo illum responsurum. Quod tam male tractatur a Luthero, mirum non est, quod mali pessime loquuntur. Decreveram hac in re longior esse, sed prohibet temporis angustia.
Ex Hungaria habemus, quod Griti venerit cum valido exercitu Turcarum, iturus solus ad regem Romanorum, qui si condiciones pacis non receperit, mox bellum habeat. Ita spargunt, qui Ioannem regem sequuntur. Sperant utrimque rebus suis bene. Cornelius caesaris secretarius 27 diebus ex Hispania Pragam accurrit, immoratus diebus 6, celerrime Constantinopolim cucurrit, ubi nunc certo est. Nihil certi habemus de pontificis et Galli congressu. Fluctuat Italia, pontifex adornat Bononiam iter suum, classem parat caesar. Aiunt Andream Dorio ad defectionem sollicitari, ubique apud Germanos parantur arma. Soluto foedere Suevico, multa percutiuntur foedera et credunt multi bello bellum extingui vel protrahi posse.
Ego me humiliter et ex animo Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo.
Cracoviae, 13 Aprilis 1534 raptim.
Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus servus Iostus subscripsit