Letter #1125
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPułtusk, 1534-03-05
received [1534]-03-11 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo meo Domino Culmensi etc.
Reverendissime mi Domine observantissime.
Eunte hac ad Reverendissimam Dominationem Vestram domino Grabya in quibusdam suis, ut ait, negotiis, nolui praetermittere, quin illam viserem meis litteris,cui quid rerum publicarum scribam, non habeo.
De meis privatis longum esset scribere. Idem nunc ferme mecum agitur opera hominum pluvia leviorum, quod secum agi Reverendissima Dominatio Vestra mihi paulo ante questa fuit, cuius tragoediae cupio scire succcssum, ut si quid dolendum sit, in commune doleam, si res illi bene cessit, mihi soli doleam, illi gratuler. Verum dabit, ut spero, Deus his quoque finem. Plura molestia non sinit scribere.
Me Reverendissimae Dominationi Vestrae unice commendo, cui et bonam valetudinem, et omnem felicitatem ex animo precor.
Poltoviae, 5 Martii 1534.
Vestrae Reverendissimae D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉ addictus Plocensis scripsit