Letter #1104
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1534-01-25
received [1534]-01-31 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime et honorande.
Accepi litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae, quibus, quae illius est humanitas et bona multa mihi precatur et salutem plurimam adscribit, ob quod illi ago et habeo magnas gratias.
Quod vero de domino Costka tam acerbe tamque multa queritur Dominatio Vestra Reverendissima, non potui non moleste ferre. Non secus siquidem me offendunt Dominationis Vestrae Reverendissimae iniuriae ac meae ipsius propriae. Et iam quidem ego ante ea de re scriptis Dominationis Vestrae Reverensissimae factus certior, scripseram ad dominum Costkam accurate, monens illum, ut ab his, quae primores istic offenderent et quae odium, invidiam et non parvum negotium illi conciliare possent, se suosque affectus contineret, quiescens intra se et eorum animos, quos venerari et observare written over i⌈iee written over i⌉ debeat, non commovens. Verum cum illum scriptis et persvasione mea in hoc cohibere non potui, quin et maiestati regiae et dominis consiliariis, quae illi videbantur, scriberet, opportune factum est, quod dominus Achatius Czeme castellanus Gdanensis, nuntius ad maiestatem regiam ms 2 proficiscens,
ms 1 pro[...]ns paper damaged⌈proficiscensms 2 proficiscens,
ms 1 pro[...]ns paper damaged⌉ id negotii ad maiestatem suam deferre in mandatis ms 2 habeat,
ms 1 [...] paper damaged⌈habeatms 2 habeat,
ms 1 [...] paper damaged⌉, qui et suam, et Dominationis Vestrae iniuriam apud suam maiestatems 2 m,
ms 1 [...] paper damaged⌈mms 2 m,
ms 1 [...] paper damaged⌉ ms 2 regiam,
ms 1 [...] paper damaged⌈regiamms 2 regiam,
ms 1 [...] paper damaged⌉[1] cordate procul dubio exponet. Cui ego, quantms 2 um potui, litteris,
ms 1 [...] paper damaged⌈um potui, litterisms 2 um potui, litteris,
ms 1 [...] paper damaged⌉ ad maiestatem suam datis patrocinium ferre mims 2 nime sum,
ms 1 [...] paper damaged⌈nime summs 2 nime sum,
ms 1 [...] paper damaged⌉ gravatus.
Verum res haec reverendissimum dominum archiepiscopum ms 2 Gneznensem,
ms 1 [...] paper damaged⌈Gneznensemms 2 Gneznensem,
ms 1 [...] paper damaged⌉ offendit multum, quod Dominatio Vestra Reverendissima illud, quod de ms 2 novo,
ms 1 n[...] paper damaged⌈novoms 2 novo,
ms 1 n[...] paper damaged⌉ iuramento istic inter consiliarios praestari instituto in aurem et confidenter sibi scripserat, invulgarit. Quod tametsi se audisse BCz, 247, p. 178 sua Reverendissima Dominatio ab uno minime vano homine fateatur, noluit tamen illud cuiquam praeter Vestram Reverendissimam Dominationem notum esse. Multa enim inter homines et dicuntur, et finguntur, quae utcumque vera non sint, cum in aperto prolata non fuerint, dissimulare homines et silentio praeterire consueverunt.
Ab initio adhuc, cum de despondenda filia maiestatis regiae natu maiore illustri domino Friderico comiti palatino Rheni agi coeptum est, ego id, quod accidit, ominabar. Quae enim ab illo dicta scriptaque erant, amplae dotis magis aviditatem quam ad connubium affectionem praeseferre videbantur. Utcumque tamen est, maiestas regia filiam suam non obtrudet invito marito.
De comite palatino Philyppo neque ipse agi negotium ms 2 suaderem,
ms 1 [...]aderem paper damaged⌈suaderemms 2 suaderem,
ms 1 [...]aderem paper damaged⌉, si, ut fama habet, valetudinarius esset. ms 2 Nam,
ms 1 [...]m paper damaged⌈Namms 2 Nam,
ms 1 [...]m paper damaged⌉ formosam et bene sanam puellam languenti dare ms 2 marito,
ms 1 [...]to paper damaged⌈maritoms 2 marito,
ms 1 [...]to paper damaged⌉ neque consultum, neque honestum esset. Quod tamen ms 2 sit illius,
ms 1 [...]us paper damaged⌈sit illiusms 2 sit illius,
ms 1 [...]us paper damaged⌉ morbi seu vitii genus, Dominatio Vestra Reverendissima mihi ms 2 per occasionem,
ms 1 [...]ccasionem paper damaged⌈per occasionemms 2 per occasionem,
ms 1 [...]ccasionem paper damaged⌉ communicare velit.
Domini Plemynski iudicis filium ex commendatione Dominationis Vestrae Reverendissimae ad me accepi, tametsi turbam familiae non BCz, 247, p. 179 usquequaque necessariae, qua aliquot magni principes contenti esse possent, foveam alamque.
Munus a Dominatione Vestra Reverendissima mihi missum alacri et gratissimo accepi animo. In quo, ut optat, non rei aestimationem, sed propensionem animi metior et facio tanti, quanti merito ab carissimo amico debeo.
Campensem, quem mihi commendat Dominatio Vestra Reverendissima, singulari favore prosequar libenter et consilio atque ope illum, quantum maxime potero, pro illius meritis et eruditione sublevabo et cum illius institutum melius perspexero, illud pro virili adiuvabo.
Dominus castellanus Gdanensis locutus est mecum multa in rem Dominationis Vestrae Reverendissimae spectantia, cui ego et me ad omnem voluntatem Dominationis Vestrae Reverendissimae ms 2 praesto,
ms 1 pr[...] paper damaged⌈praestoms 2 praesto,
ms 1 pr[...] paper damaged⌉ esse futurum obtuli et hoc ea in re impedimenti ms 2 subesse declaravi,
ms 1 sub [...] laravi paper damaged⌈subesse declaravims 2 subesse declaravi,
ms 1 sub [...] laravi paper damaged⌉, quod dominus Gyse putans et certo credens ms 2 se apud,
ms 1 s[...] paper damaged⌈se apudms 2 se apud,
ms 1 s[...] paper damaged⌉ maiestatem regiam per Vestram Reverendissimam Dominationem accusatum ms 2 et crimine infidelitatis,
ms 1 [...]fidelitatis paper damaged⌈et crimine infidelitatisms 2 et crimine infidelitatis,
ms 1 [...]fidelitatis paper damaged⌉ notatum, non satis recte sit erga ms 2 illam animatus,
ms 1 i [...] us paper damaged⌈illam animatusms 2 illam animatus,
ms 1 i [...] us paper damaged⌉. Cui tametsi ego, quando id ad me ms 2 perscripserat,
ms 1 pers[...] paper damaged⌈perscripseratms 2 perscripserat,
ms 1 pers[...] paper damaged⌉, multis rationibus, ne crederet, persuasi, affirmans ms 2 me id numquam,
ms 1 m [...] umquam paper damaged⌈me id numquamms 2 me id numquam,
ms 1 m [...] umquam paper damaged⌉ dictum apud regem audisse, neque ullo indicio umquam ms 2 agnovisse,
ms 1 [...]gnovisse paper damaged⌈agnovissems 2 agnovisse,
ms 1 [...]gnovisse paper damaged⌉, quod regis animus ab illo alienatus vel minimum esset, quin etiam BCz, 247, p. 180 me scire regem de illo optime persuasum esse, non inutile tamen arbitrarer, si Dominatio Vestra Reverendissima id se a me scire dissimulans, qualibuscumque officiis amicitiae et benevolentiae devincere illum sibi curaret, ut hoc, quod de illa concepit, sensim ex illius animo aboleretur.
Quod autem attinet ad curandum et apud regem, et apud dominum episcopum Varmiensem coadiutoriae negotium, in eum modum, quem mihi dominus castellanus Gdanensis retulit, ita constitui, ut si rex cito sit rediturus, eius exspectem reditum et coram commodius negotium tractem. Sin vero sit diutius in Lithuania moraturus, mittam illuc meum proprium nuntium, per quem serio et secreto id, quod scio in rem Dominationis Vestrae Reverendissimae, nuntiem. Nam per litteras non est tutum et consultum eiusmodi magni momenti negotium curare. Ad dominum etiam Varmiensem ms 2 et,
ms 1 [...] paper damaged⌈etms 2 et,
ms 1 [...] paper damaged⌉ dominum Gisze suo tempore nuntiabo persuasiones ms 2 meas,
ms 1 [...]as paper damaged⌈measms 2 meas,
ms 1 [...]as paper damaged⌉ et contendam, ut eos in sententiam Dominationis Vestrae Reverendissimae ms 2 pertrahere,
ms 1 [...]here paper damaged⌈pertraherems 2 pertrahere,
ms 1 [...]here paper damaged⌉ possim. Quod equidem non diffido mihi ms 2 feliciter,
ms 1 [...]r paper damaged⌈feliciterms 2 feliciter,
ms 1 [...]r paper damaged⌉ successurum. Interim Dominatio Vestra Reverendissima sibi ipsa ms 2 non desit,
ms 1 [...]sit paper damaged⌈non desitms 2 non desit,
ms 1 [...]sit paper damaged⌉, et quae in rem suam expedire deinceps cognoscet, ms 2 me de,
ms 1 [...]e paper damaged⌈me dems 2 me de,
ms 1 [...]e paper damaged⌉ his facere certiorem non gravetur.
Conventum praesentem Deo sit gratia in concordia et tranquillitate transegimus. Contributio duodecim grossorum BCz, 247, p. 181 de mansis agrorum, exactio civilis quae schoss dicitur et czopowe decreta est. Aliaque omnia reipublicae negotia sunt commode constituta, cum quibus a conventu ad regiam maiestatem mittentur nuntii.
Alia, quae scribam, non habeo, id solum restat, ut me amori et benevolentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae commendem, quam felicem esse et in diuturna vita optime sanam et incolumem ex animo opto.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit
[1 ] suam maiestatem regiam ms 2 maiestatem suam superinscribed, in the hand of Piotr Tomicki⌈suamsuam superinscribed, in the hand of Piotr Tomicki⌉ regiam