De omnibus, quae per Reverendissimam Dominationem Vestram et alios ⌊dominos consiliarios⌋ nuper ⌊Luboviae⌋ congregatos acta et conclusa sunt, sum contentus.
Spero, quod dominus ⌊Zcema⌋ et ⌊collega eius⌋ arripuerint iam iter ad sacram ⌊regiam maiestatem⌋. Ceterum scripsit paper damaged⌈[scripsit]scripsit paper damaged⌉ mihi ⌊magistratus Gedanensis⌋ ortam esse in ⌊civitate⌋ sua turbati paper damaged⌈[turbati]turbati paper damaged⌉onem nonnullam atque reluctationem in receptione mediantium Polonicorum, partim quod subditi mei merces suas illo ducentes eos capere recusarent, partim quod evulgatum esset illic in ⌊episcopatu⌋ meo ipsos mediantes prohibitos esse ac per ⌊oeconomum⌋ meum reiici forpiceque conscindi solere, cupiens idem magistratus, quomodo haec res se haberet, a me informari. ⌊Cui⌋ tale in effectu responsum dedi. Neque me, neque ⌊oeconomum⌋ meum, neque alterum quempiam de ⌊episcopatu⌋ meo mediantes bonos prohibuisse. Nam ⌊oeconomus⌋ meus ultra quingentas marcas bonorum mediantium de proventibus nostris hoc anno iam percepit. Hoc autem ipsi, ut veterem morem in ⌊episcopatu⌋ meo, iam a principio novae monetae servatum et superinscribed, in the hand of other⌈etet superinscribed, in the hand of other⌉ iuxta mandata desuper emanata se conservaret, praecepisse, videlicet ut haberet forpicem ad manum et, si quid mediantes Swidnicenses alioqui prohibiti et aliqua alia adulterina moneta in levatione census occurreret, ipsam nonnihil forpice, ne aut reveniret, aut alter quispiam ea deciperetur, conscinderet atque notaret.
Id quod et ⌊oeconomus⌋ meus fecit, utinam et ⌊Gedanenses⌋ iam ab initio ita fecissent, haberemus profecto nunc et minus falsarum prohibitarumque monetarum, et plus quietis. Quod autem ⌊oeconomus⌋ hoc fecit et facit, nihil novum ab eo factum est. Nam et dominus ⌊Iostus Ludwicus Decius⌋, monetariae praefectus, atque etiam quidam alii hoc (monetam Swidnicensem prohibitam aliamque adulterinam conscindendo) ita fecerunt.
Cur autem subditi mei mediantes Polonicos illibenter recipiunt, haec potissimum ratio est, quod timeant decipi a mercatoribus, adulterinos illos atque Swidnicenses prohibitos mediantes probis Polonicis intermiscentibus et sic subditos nostros damno afficientibus. Adiecit in litteris suis ⌊magistratus Gedanensis⌋ in isto Luboviensi conventu nonnihil de hac re tractatum fuisse. Ceterum ⌊meus scriba⌋, cum alia referret, AAWO, AB, D. 8, f. 15v nullam de ea mihi mentionem fecit, alioqui iam dudum totum hoc negotium, sicuti in ⌊episcopatu⌋ meo per ⌊oeconomum⌋ meum geritur et in veritate se habet, declarassem ⌊magistratui Gedanensi⌋, imprimis autem Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Quam, ut ulterius huius rei ignaram esse nolui, ita felicissime valere salvamque ac bene florentem vivere opto ex animo, rogans, ut si quid novitatum [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ aut alicunde alias, mecum communicare paper damaged⌈[mmunicare]mmunicare paper damaged⌉ velit.