List #973
Maciej DRZEWICKI do Ioannes DANTISCUSŁowicz, 1533-07-06
odebrano 1533-07-27 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino
Reverendissime in Christo pater et domine, amice et fautor in Christo carissime et honorande.
Sui commendatione praemissa, sanitatis integritatem felicesque successus Vestrae Reverendissimae Dominationi a domino Deo precamur, eandem praesentibus visemus salutamusque et vetustae benevolentiae tenorem offerimus. Cui sit ius optimum, nostra benevolentia ex arbitrio utendi.
At hoc non probamus, quod Vestra Reverendissima Dominatio in quiete et otio exsistens, tamquam nostri oblita, nobis nihil scribit, quae fortassis excusabit inopiam materiae scribendae ob eam rem, quod se ab his negotiis, quae argumenta scribendi suggerebant, separavit. Viro tamen docto et multarum rerum experientia exercitato talis excusatio non videtur convenire ideoque Vestra Reverendissima Dominatio, cuius litterae nobis sunt semper gratissimae iocundissimaeque, deinceps nos non privet ea voluptate, quam litterae eiusdem nobis afferre cumulatim solent et scribat frequentius, quia quod scribat, semper eius prudentiae accidet. Nepos noster profectus est in Italiam, ut studia repetat, non improbo, quod acquisitis vitae necessariis illuc se contulerit cum sacrae Maiestatis plena gratia. Si enim illic proficiet, de facili hic, Domino Deo volente, statum honestum habebit. Qui quidem transeundo Viennae apud dominum
Ex
Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater