Tandem incolumis perveni ⌊Chamberiacum⌋ Allobrogum,[1] ubi regia est ducum ⌊Sabaudiae⌋. Ibi aliquot dies substiti, ut cum ⌊duce⌋ tractarem. Inveni prudentem principem et aptum ad res, et qui me singulari humanitate prosecutus orig. prosequutus⌈prosecutusprosecutus orig. prosequutus⌉ est. Cum ⌊ducissa⌋ subinde locutus orig. loquutus⌈locutuslocutus orig. loquutus⌉ sum estque valde benignis moribus et decentibus. Credo exuisse Lusitanismum, cum mari deferretur ad ⌊coniugem⌋. Quod ad res attinet, sicut vaticinabare, ita evenit. Nam post acceptam geminam cladem[2] vulgus ⌊Tigurinorum⌋ misit legatos ad victores recepitque sese defecturum ad illos aut inducturum dominos ad pacem componendam. Proinde coactus est magistratus pacisci. Summa vero condicionum orig. conditionum⌈condicionumcondicionum orig. conditionum⌉ inter quinque cantones, scilicet ⌊Lucernanos⌋, ⌊Urios⌋, ⌊Schwytz⌋, ⌊Underwallden⌋ et ⌊Zug⌋[3], et ⌊Tigurinos⌋ haec est:[4]
1.[5] Quinque cantones et ipsorum confoederati, scilicet ⌊Walli⌋ olim Seduni[6] et Veragri[7] servabuntur a ⌊Tigurinis⌋ in vera indubitata Christiana fide in suis locis sine disputatione et argumentis. Similiter ⌊Tigurini⌋ in sua fide permittentur vivere a quinque cantonibus. Auxiliares utriusque partis concluduntur in foedere exceptis aliquot paucis vicis, quos noluere quinque cantones suscipere in gratiam, sed castigationi suae reservant, quae tamen debeat esse moderata sive punitione sive iure.
2. Utraque pars fruetur antiquis privilegiis et dominiis ab olim habitis.
Sed si qui sunt utrimque, qui volunt vivere in nova fide aut in veteri, permittantur illaesi orig. illesi⌈illaesiillaesi orig. illesi⌉. Bona ecclesiarum non tam praedicantibus, quam aliis sacerdotibus dividentur. Nemini probro erit sic vel sic credidisse.
3. Servabitur antiquum compromissum initum inter cantones a maioribus ipsorum, dum primo se vindicarunt orig. vendicarunt⌈vindicaruntvindicarunt orig. vendicarunt⌉ in libertatem,
et non poterint ⌊Tigurini⌋ alia dominia vel regimina, quae ad eos non attinent, sibi applicare.
Per hunc articulum excluditur omnis susceptio in tutelam vicinorum oppidorum, quam ⌊Tigurini⌋ et ⌊Bernenses⌋ valde usurpare solebant.[8]
4. Omnes contractus cum aliis principibus initos ⌊Tigurini⌋ rescindunt, similiter et quinque cantones.
5 adscribed in place of crossed-out 2⌈2 5 5 adscribed in place of crossed-out 2⌉. Duo milia quingentos scutos auri receptos a ⌊Tigurinis⌋ ms 2 participabunt,
ms 1 participabu[...] paper damaged⌈participabuntms 2 participabunt,
ms 1 participabu[...] paper damaged⌉ quinque cantones. Item centum alios. Si compertum fuerit, quod ⌊Tigurini⌋ ms 2 exuserint,
ms 1 ex[...]serint paper damaged⌈exuserintms 2 exuserint,
ms 1 ex[...]serint paper damaged⌉ ecclesias, abstulerint imagines divorum quinque cantonum, tunc tenebuntur damna reparare. De tribus ecclesiis fatentur, quae sunt ms 2 subditae,
ms 1 subdi[...] paper damaged⌈subditaems 2 subditae,
ms 1 subdi[...] paper damaged⌉ illis de ⌊Zug⌋, pro quibus submittunt se determinationi quattuor cantonum Christianorum. De damnis belli post pacem tractabunt. Si non concordaverint, iure agent secundum contentum articulorum compromissi ms 2 veteris,
ms 1 veteri[...] paper damaged⌈veterisms 2 veteris,
ms 1 veteri[...] paper damaged⌉, cuius superius facta est mentio.
AAWO, AB, D. 3, f. 61v
6. In actionibus iuris stetur compromisso veteri. Si quis recuset, tenebuntur alii cantones eum, qui ius petit, manutenere et defendere corpore et bonis, prout maiores ipsorum facere sunt soliti.
7. Restituetur utrimque, quod ante initium belli ademptum est. Si non potest, recompensabitur.
8. Captivi liberabuntur utrimque. Si plures sunt ⌊Tigurini⌋ quam quinque cantonum, prout sunt, qui supererunt, se rediment rationabili pretio orig. precio⌈pretiopretio orig. precio⌉, alii homo pro homine, ut solet, liberabuntur. Cessabit omne odium, iniuria, indignatio, manebit concordia bona, libera profectio cum condicione orig. conditione⌈condicionecondicione orig. conditione⌉, quod de istis praefatis articulis nulla erit argumentatio, disputatio nec dubitatio.
Ac written over Da⌈DaAcAc written over Da⌉tum die Othmari[9] anno XV-c XXXI. Signatum sigillo oppidi ⌊Zug⌋ ex parte quinque cantonum et ⌊Ioannis Esscher⌋ von ⌊Zurich⌋ obersten hauptman ex parte ⌊Tigurinorum⌋.[10]
Haec cum ⌊Tigurinis⌋ acta sunt. Postea aliquamdiu noluerunt quinque cantones cum ⌊Bernensibus⌋ pacem ferire. Tandem inducti sunt firmataque est pax die Catharinae,[11] exercitus utrimque dimissi. Aderant oratores Galli, Sabaudi, marchionis ⌊Ernesti Badensis⌋, ⌊ducissae de Longueville⌋ et cantonum trium superinscribed in place of crossed-out duarum⌈duarum trium trium superinscribed in place of crossed-out duarum⌉, qui numquam se miscuerunt bellis, scilicet ⌊Glaris⌋ und ⌊Fryburg⌋ und ⌊Appenzell⌋.
Cuius quidem pacis condiciones orig. conditiones⌈condicionescondiciones orig. conditiones⌉ primae eaedem sunt, sicut cum ⌊Tigurinis⌋, puta de fide, de confoederatis et auxiliaribus, de servando compromisso inter cantones, de non acceptandis civibus in tutelam, de rehabendis iis, quae ⌊Bernenses⌋ sicut et Tigurini ademerunt quinque cantonibus, de abolendis et renuntiandis orig. renunciandis⌈renuntiandisrenuntiandis orig. renunciandis⌉ confoedarationibus exteris. Item de parte 2500 scutorum et haec usque ad quintum articulum foederis. Quintus vero sic se habet:
5. ⌊Bernenses⌋ dabunt quinque cantonibus propter templa exusta tria milia scutorum auri, 1500 in paratis, alia 1500 Kalendis Februariis pro restitutione imaginum et suppellectilis ecclesiasticae. Quod ad damna belli attinet, post bellum tractabitur secundum iudicium octo cantonum. De actionibus iuris – ut cum ⌊Tigurinis⌋ et de adempto ante bellum – ut supra.
8. Promiserant ⌊Underwalldenses⌋ victi ⌊Bernensibus⌋ 3000 scutorum, quae non solverunt neque solvent, sed litterae restituentur a Bernensibus et frangentur, cessabitque omnis actio Bernensium.
9. Quidam pagi sub dominio ⌊Bernensium⌋ tulerunt subsidium quinque cantonibus et ob id nihil mali patientur, sed ignoscitur illis.
10. Das ⌊die von Bern⌋ die von ⌊Sassly(!)⌋[12] und ⌊Grindellwalder⌋, so si vor jaren vertriben haben, wider zu hus und heim ane alle entgelttnuss
AAWO, AB, D. 3, f. 62r
sollend lassen kommen.
11. Captivi liberabuntur utrimque gratis. Cessabit omnis recordatio malorum, ut cum ⌊Tigurinis⌋.
Actum vigilia Catharinae.[13] Signatum sigillo oppidi ⌊Zug⌋ pro quinque cantonibus et ⌊Sebastiani von Diesbach⌋, alltschulltesses und hauptmanns von Bern(n) ex parte ⌊Bernensium⌋, et ⌊Ioannis de Langach⌋ episcopi Davaranchae oratoris Francorum, et ⌊Fridli Tollders⌋ von Glaris, in namen(n) ir sebs und ir mittherrn(n) und Spruchlütten, mitt dem(m) lutter(e)n anhang, das diss uffgerichtten artickell ane alles arguieren sey etc.[14]
His cum ⌊Bernensibus⌋ transactis factus est concursus plebis ad ⌊Bernam⌋ IIII-a Decembris postulatumque est, quod sequitur:
1. Causa fidei nemo deiciatur orig. deiiciatur⌈deiciaturdeiciatur orig. deiiciatur⌉ magistratu, nullus admittatur sine scitu vulgi. Nemo extraneus sit de consilio vel habeat officium castell written over a⌈all written over a⌉aniae.
2. Castellani bonorum ecclesiasticorum sint eorum, qui habitant in locis, ubi bona sunt.
3. ⌊Berna⌋ oppidum in perpetuum neque acceptet novos cives, neque incipiat bellum sine scitu populi et territorii, alias non parebunt.
4. Ex quo adempta sunt bona ecclesiis, remittatur populo census et non solvat, nisi decimas.
5. ⌊Bernenses⌋ in actionibus iuris non sit(!) iudex et pars, sed iudicium et causa deferatur ad populum.
6. Unusquisque libere possit audire missam, confiteri et uti sua conscientia sine molestatione ⌊Bernensium⌋.
Ad ista nihil responsum adhuc est, adeo ut tumultus sit magnus, et creditur pax rata non futura. Ego ibo ⌊Mediolanum⌋, deinde huc redibo et postea ad ⌊caesarem⌋, nisi forte interim nova veniat commissio vel aliud occurrat. Cum scribes in ⌊Poloniam⌋, sis memor mei. Litteras mitto ad ⌊Haller⌋, qui eas ad superinscribed⌈adad superinscribed⌉ ⌊uxorem⌋ meam transmittere poterit. Si quae litterae ad me venerint, non eas da ⌊Camillo⌋, quod proposueramus, sed oratori Sabaudo mittendas ad oratorem ⌊caesaris⌋, qui hic est ⌊Guthieres Lopis de Padylla⌋. Ille eas commodissime diriget. Reliqua scribam ex itinere.
Commenda me omnibus et tibi praesertim, et vale rectissime.