List #7252
Ioannes DANTISCUS do Kaspar HANNAUbefore 1538-10-29
List zaginiony, mentioned in IDL 1985: De cancellario igitur nulla spes, de librario tamen habeo, quod pollicear. Est hic a ministeriis cuiusdam doctoris adulescens, quantum ex aliis deprehendere licuit, moribus inculpatis, mediocris staturae, genis rara languine conspersis, natione Polonus, Germanicam tamen linguam exacte tenet. De eruditione aut ingenio eius nihil affirmo, manum non possum non probare, siquidem sic scite scribit, cui ut hac in parte cederet non videam. Qui, cum vocatus ad me esset, inter alia rogavi, susciperetne scribae officium apud Reverendissimam Amplitudinem Tuam, non abnuit quidem ille, salarium autem ne isthuc ivisse poeniteret, scire ex me voluit. Ego nihil certi ausus promittere (nullam enim eius in litteris Reverendissima Amplitudo Tua mentionem fecit), dixi fidei se Reverendissimae Amplitudinis Tuae commiteret, quae aequum non denegabit, quodque qui hoc fecere, facti numquam poenituisset. perhaps this letter was delivered to Cracow together with IDL 7203, IDL 7201, IDL 6679 |