Vide, quanta mea sit infelicitas, ornatissime Praesul, ut cum nuper ad te litteras scribere pararem, subito mihi abeundum fuit in ⌊Hannoniam⌋. Ac non ita multo post, cum audissem ⌊caesarem⌋ ⌊Tornaci⌋ affuturum, dedi per quendam sodalem nostrum ad te litteras, sed frustra, nam tu ⌊Bruxellis⌋ permanseras, quod adeo me fugerat, ut etiam a paucis abhinc diebus pertransierim Bruxellas nec de te quippiam animadverti. Utque credas hic non fucum esse, audies rem omnem planius ex tuo ⌊Michaele⌋. Verum et ⌊⌋, quas ⌊Tornaci⌋ ad te dederam una cum iis mitto, ut facilius mihi fidem adhibeas utque aequiore in me sis animo. Audieram enim vehementer te quaerere de mea tarditate et meas litteras requirer in the sender hand, superinscribed in place of crossed-out ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉rr in the sender hand, superinscribed in place of crossed-out ...⌉e, qua in re obtempera{m}bo tibi et libenter, et ex animo, ac sedulo curabo, ne hic meum officium desiderare possis neque pudor aut dysopia (quae mihi innata est) obstare poterit, quominus hoc faciam.
At audio te propediem parare iter in tuam ⌊Poloniam⌋, quam profectionem imprimis optarim tibi feliciter ac bonis auspiciis cedere. Si mihi propemodum constaret tempus tuae profectionis, ego et ⌊Robbius⌋ te ante tuum abitum istic inviseremus. At quoquo pacto res cadat, tui certe, ornatissime Dantisce, numquam non erimus memores. Et si quid erit, in quo nostra opera, industria aut diligentia tibi usui esse possit, utere tuo Utenovio aeque libere atque illo usurus esses, qui tibi addictissimus est. Nihil enim inveniri possit, quod in rebus Dantisci mihi grave futurum sit. Quicquid enim ille iusserit, id, si non ingenio admodum magno aut dexteritate, certe fide summa ac integritate exaequa ms. i(!)
⌈aa ms. i(!)
⌉turus sum. Nam nullum profecto novi (sit citra adulationem dictum), quem plus ms. rus(!)
⌈ss ms. rus(!)
⌉ faciam aut impens ms. t(!)
⌈ss ms. t(!)
⌉ius colam ac diligam. Hoc, ut credas tibique certo persuadeas, te etiam atque etiam rogo. Et hunc sincerum Utenovii in te animum cave, contempseris.
Se quam potest officiosissime tibi commendat noster Robbius in the sender hand, superinscribed in place of crossed-out Utenhouius⌈Utenhouius Robbius Robbius in the sender hand, superinscribed in place of crossed-out Utenhouius⌉, qui etiam, ut reor, nunc ad te ⌊⌋.
Vale.