In hac solitudine[2] nihil mihi potuit accidere gratius ⌊⌋ tuis. Verum, ut de rebus meis intelligas et de spe reditus: ab eo tempore, quo ad ⌊caesaream maiestatem⌋ scripsimus, nihil sumus responsi assecuti, sive hoc pro more obtigit aulico, sive quod nihildum definitum sit, cuinam committi debeat ⌊iste ducatus⌋.[3] Quare silentio transiguntur omnia meo ingenti cum taedio, nam ad ista communia mala pestis et febrium calidarum iam occallui orig. obcallui⌈occalluioccallui orig. obcallui⌉ videorque plane defunctus. Versato autem inter homines et sociali facile potes credere plurimum incommodare solitarium istud genus vivendi eoque magis, quod in horas ducor exspectatione orig. expectatione⌈exspectationeexspectatione orig. expectatione⌉ revocationis, cuius spem mihi faciunt tum litterae tuae, tum amicorum. Atque ut rursum instare velis apud proceres nostros pro mea revocatione, plurimum precor. Ego sane in eam rem
cf. Adagia 330 Omnem movere lapidem ⌊omnem lapidem moveo.cf. Adagia 330 Omnem movere lapidem ⌋
Quod me apud
ill(ustrem) or ill(ustrissimum)⌈ill(ustrem)ill(ustrem) or ill(ustrissimum)⌉
⌊castellanum Cracoviensem⌋ excusaris, habeo gratiam, victoriae autem de ⌊Valachis⌋[4] gratulor ex animo. Nonnihil etiam gaudii capio ex dilata profectione in ⌊Germaniam⌋.[5]
Portitor praesentium vir nobilis est et civilis, et in hoc taedio orig. tedio⌈taediotaedio orig. tedio⌉ erga me officiosus fuit. Is pro rebus principis sui ⌊marchionis Badensis⌋ missus est ad ⌊caesarem⌋. Si qua in re potes ⌊illi⌋ honori esse, rogo, ne id nomine ⌊principis⌋ ipsius omittas, cuius abava materna fuit ⌊Cymbarca⌋ filia ⌊Semoviti Mazoviae⌋, quae ex ⌊Ernesto⌋ peperit ⌊Fridericum III-m caesarem⌋ et ⌊hanc⌋.[6] Est autem ⌊princeps⌋ longe alius, quam praedicatur, Deum timens et humanus, et cui plus bonitas obfuit quam demeritum.
Litteras ad dominum ⌊a Rogendorff⌋ praesentibus annexas transmitti cura. Et vale rectissime. Collega meus[7] sese plurimum commendat paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉.