List #650
Jan van FEVIJN do Ioannes DANTISCUSBruges, 1531-07-14
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo Domino, domino
Salutem dico plurimam.
Nescio quonam pacto, Clarissime Vir et multis nominibus ornatissime, mihi temperare vix potuerim, quin aliquando unas ad te darem litteras, admonitus enim superioribus diebus ab decano
Certe (quod ad me attinet) in me nihil tale recidit, quale fortassis ille tibi de me praedicavit. Fateor me quorundam iudicio aliquo usque progressum. Observo et colo amicos fidelissime. In te porro cum omnia summa ac divina sint, fateor me iamdiu flagrasse tui visendi desiderio, id vero cum benignitate tua assecutus sum. Non potui mea etiam sponte praeterire, quin per litteras hoc testarer tibi me esse tui observantissimum et laudum tuarum pro virili nostra strenuum buccinatorem, parum quidem eruditum, litteratorum tamen et insignium virorum candidum admiratorem et praedicatorem integrum. A discessu enim
Habes epistolam utcumque verbosam, re inanem, sed id amico
Bene vale, Reverende Domine, et nos amare perge, qui numquam animo nostro excidis.
Tui observantissimus