Heri noctu veni ⌊Ratisponam⌋ ibique invento capitaneo domino ⌊Christophoro Plarrer⌋ intellexi serenissimum ⌊regem Romanorum orig. Rhomanorum⌈RomanorumRomanorum orig. Rhomanorum⌉⌋ adhuc ⌊Pragae⌋ esse, quod fuit mihi auditu longe gratissimum. Dixit adhaec conventum esse in finibus ⌊Transylvaniae⌋, ibi esse ⌊Hieronymum a Lasko⌋, ⌊Ludovicum Gritti⌋, oratores serenissimi ⌊regis Poloniae⌋, ⌊vayvodanos⌋ et dominum, ut putat, ⌊de Roghendorff⌋.[1] Ego omnino arbitror et mihi ⌊illuc⌋ eundum esse, quod optarem sane, si modo expediret, rebus, quibus inhaereo, aliis, quae non sunt minores neque minus cordi iis, quorum intersunt. Exspectabo orig. Expectabo⌈ExspectaboExspectabo orig. Expectabo⌉ in hoc decretum serenissimae ⌊regiae maiestatis⌋, ex cuius praescripto nihil non sum facturus. Indutiae orig. Induciae⌈IndutiaeIndutiae orig. Induciae⌉ sunt ad Kalendas usque Maias. Interim se apparabit ⌊Turca⌋ et nobis, quod timeo, animi decident. Sed haec omnia Deus ordinabit suo pro arbitratu.
Cum ⌊Pragam⌋ advenero, copiosius de omnibus scribam. Interim Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram augeat et defendat. Absum a ⌊Praga⌋ XXVI miliaribus emique iam equos, et intra horam audito stain⌈[dito]dito stain⌉ prius sacro sum equum conscensurus, absolvamque iter cum gratia Dei in biduo.
Commenda me domino ⌊Valdesio⌋ et dominis et amicis omnibus, quod si apud vos adhuc est illustrissimus princeps dominus ⌊marchio⌋, quaeso orig. queso⌈quaesoquaeso orig. queso⌉, ut intelligat meas manuum besationes.