Scripsi Dominationi Vestrae Reverendissimae in his annexis, ⌊⌋
dat(a) or dat(um)⌈dat(a)dat(a) or dat(um)⌉
est 1522-10-29⌊XXIX Octobris1522-10-29⌋ peregrinationis meae calculum. Nunc quantum mihi de omni viatico adhuc restat intelliget, hinc adhuc nequaquam absolvi possumus written over nt⌈ntmusmus written over nt⌉ propter continuum ventum contrarium, quae mora non parvis me cruciatibus afficit, cum sciam in dies duriora et periculosiora instare tempora neque me solum, verum etiam miseros istos ⌊Portugalenses⌋, cum quibus ire decreveram, qui nunc commeatu absumpto cf. Cato Maior, In M. Acilium Glabrionem (fragm. in: Festus, De verborum significatione, p. 237, 3-5 postquam navitas ex navibus eduxi, non ex militibus atque nautis piscatores penatores feci, sed arma dedi ⌊ex nautis piscatores fiuntcf. Cato Maior, In M. Acilium Glabrionem (fragm. in: Festus, De verborum significatione, p. 237, 3-5 postquam navitas ex navibus eduxi, non ex militibus atque nautis piscatores penatores feci, sed arma dedi ⌋ et solis piscibus victitant. Mihi etiam mea crumena cotidie fit levior. Sunt ⌊hic homines⌋, qui recte pecunias norunt, quibus, quantum terrarum peragraverim, non vidi avidiores. In hospitio omnia triplici pretio emuntur, quaecumque apponuntur ad mensam seorsum quodlibet ferculum, panem, cerevisiam et ignem, sicut hospes aestimat, solvere cogor. Tantum hic sine equis, quantum cum illis in ⌊Germania⌋ cotidie expendo. De cameris, lectis et domus utensilibus singularis habetur calculus BJ 6557, f. 45v neque permittitur, ut extra domum quicquam ematur, et pro multis pecuniis hic misere vivo in horas metuens, ne in aegritudinem inciderem, nam aliquoties stomachi dolorem cum torsione colica hic sensi. Inter haec omnia nihil me magis sedulo dolore conficit, quam quod aura mihi sic adversatur, quando vero secundam illam sumus habituri, nemo est de his, qui intelligunt, qui certo sperent; audiunturque hic tam horrendae crebrius tempestates, quae non solum arbores, sed montes possent evertere. Quas modo essent pro nobis, libenter ingrederer, saltem ne viderer vel deses vel negligens, qui ultro moras necteret. cf. Verg. A. 5 26-27 tum pius Aeneas: equidem sic poscere ventos iamdudum et frustra cerno te tendere contra ⌊Atqui contra ventos navigare possumcf. Verg. A. 5 26-27 tum pius Aeneas: equidem sic poscere ventos iamdudum et frustra cerno te tendere contra ⌋?
Cum illos Deus in manibus habeat, cuius in hoc gratiam oportet praestolari. Proinde Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter supplico, non ducatur suspicione, quod forsan volens profectionem meam deferrem ms. differrem(!)
⌈deferremdeferrem ms. differrem(!)
⌉, vel quod ignavia vel metus aliquis me retraheret. Deo me commisi, cum
quo nihil formidandum penitus mihi persuasi. Agat itaque apud sacratissimam ⌊maiestatem regiam⌋ clientis sui humillimi Dominatio Vestra Reverendissima causam ut bonus patronus. Deo Optimo Maximo favente nihil omittam, modo sit possibile, quod facto est opus et quantum totis viribus eniti possum, efficiam, quod numquam Dominationem Vestram Reverendissimam res meas apud ⌊maiestatem regiam⌋ fovisse pudebit. Commendo me humiliter Dominationi Vestrae
Reverendissimae et rogo necessitatum mearum, de quibus iam aliquoties scripsi, non obliviscatur, et me gratia sua prosequi non desinat.