Significamus etc.
Cum edicto nostro regio lustratio facta armorum et recensiti essent, qui ad bellicam expeditionem, cum usus foret, in ⌊terris nostris Prussiae⌋ tenerentur, exortum esse controversiae nonnihil accepimus inter magnificum ⌊Georgium a Baysen⌋, palatinum Marienburgensem, capitaneum Meuensem, et venerabile ⌊capitulum ecclesiae cathedralis Varmiensis⌋ ex eo, quod cum pridem a nobis territorium Tolckemittense ecclesiae cathedrali Varmiensi perpetua donatione sit inscriptum, subditi illius territorii, nempe de Strawenhöuen, Thannenhöuen et de Slauskendorff, non in Aldenmarck sub palatinatu Marienburgensi, sed inibi in territorio suo sub dominis suis venerabilibus praelatis et canonicis ecclesiae Varmiensis se cum equis et armis suis ostenderint; contendere itaque palatinum, quandoquidem vasalli venerabilis capituli non in loco a se, sed a venerabili capitulo designato cum equis suis et armis se ostenderint, bona eorum omnia paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉ in commissi causam cecidisse, contra vero venerabile capitulum negare quicquam iurisdictionis palatinum in subditos suos habere neque eos ad parendum cuiquam praeter nos et praeter dominos suos praelatos et canoni text damaged⌈[ni]ni text damaged⌉cos teneri, cumque officio suo aeque atque quicumque alii rite atque ordine functi sunt, bona eor text damaged⌈[eor]eor text damaged⌉um co text damaged⌈[co]co text damaged⌉mmisso vendicare non posse.
Nos v text damaged⌈[v]v text damaged⌉ero visis text damaged⌈[s]s text damaged⌉ iuribus partium et privilegi text damaged⌈[legi]legi text damaged⌉is nihil in ea re decernendum putavimus, sed pro eo favo paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉re, quo sumus erga ecclesias et earum ministros, a poena commissi venerabilis ⌊capituli text damaged⌈[apituli]apituli text damaged⌉ sub text damaged⌈[sub]sub text damaged⌉ditos⌋ absolvimus, dummodo illud doceri possit, quod, quamvis non in loco a ⌊palatino⌋ designato, debitum tamen armorum et equorum ostensionem fecerint. Ad quam alibi, quam ubi locus erit a venerabili ⌊capitulo⌋ designatus, deinceps etiam faciendam nequaquam eo teneri volumus, nisi ut id faciant, iure fuerint convicti. Interea vero paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ temporis nihil iurisdictioni venerabilis ⌊capituli⌋ in ⌊vasallos⌋ suos detractum esse volumus, quorum bona, si quis text damaged⌈[is]is text damaged⌉ forte impetraverit, quasi hoc nomine in com text damaged⌈[com]com text damaged⌉missum ceciderint, impetrationem eiusmodi text damaged⌈[modi]modi text damaged⌉ irritam text damaged⌈[m]m text damaged⌉ prorsus et inanem neque robur ullum habere praesentibus decernimus.
Litterae ipsae per certiorem nuntium ex aula regia mittentur.