Causa domini ⌊cantoris⌋ ita habet, ut venerabile ⌊capitulum⌋ scribit. ⌊Is⌋ privatim quoque me convenit, ut de transactione aliqua inter se et Dominationem Vestram Reverendissimam cogitarem, sentiens videlicet se impegisse ac, ut puto, iuri suo parum fidens, quod ego veris rationibus elevare apud ipsum non omisi. ⌊Capitulum⌋ fugit diudicandae causae negotium, quod solum videtur Dominatio Vestra Reverendissima petere, quamquam ego id interpretatus sum non tam iudicium, quam determinationem eius, quod Reverendissimam Dominationem Vestram liceat aut deceat aut liceat. In quo utique officium praestare debet ⌊capitulum⌋ consulendo et commonefaciendo. Quod ut Reverendissima Dominatio Vestra exigat, erit fortasse consultum, faciet tamen ⌊capitulum⌋, puto, ultro ante adventum ipsius. Exspectatur adventus domini ⌊Achatii⌋. Dominus ⌊praepositus⌋ captans amicitiam domini ⌊cantoris⌋ adblanditur illi. Dominus decanus quid facturus sit, haereo.
Audio Reverendissimam Dominationem Vestram 1538-05-06⌊die sexta Maii1538-05-06⌋ ⌊Brausbergum⌋ ingressuram esse. Quae causa sit mutati consilii, ignoro neque novit quisquam, an Reverendissima Dominatio Vestra eodem tempore ⌊hic⌋ ad nos velit descendere et intronizari, ut vocant, nihil enim litterarum huc venit ab illa. Mea quoque referret non parum scire de litteris apostolicis expeditionum nostrarum, num advenerint, quod affirmavit ⌊Plotowski⌋. Pendemus itaque omnes in exspectatione litterarum Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Cuius adventum Deus prosperet et felicem efficiat. Commendo me eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae.