List #4751
Tiedemann GIESE do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-03-24
odebrano [1538]-03-28 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime et plurimum observande.
Obsequiorum meorum sedulitatem et commendationem.
Heri per servitorem meum misi Reverendissimae Dominationi Vestrae litteras ex urbe acceptas quas, Ioannes Brede fratri meo non sine harpagatione solita reddiderat. Eae cum tam diuturnis curis nostris super Romanis expeditionibus colophonem addidisse videantur, nova subit ex obitu reverendissimi domini Cracoviensis solitudo, ne quid procrastinationis aut negligentiae committatur in his, quae etiamdumque a s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ regia maiestate impetranda esse Reverendissima Dominatio Vestra dixit. Spero tamen cura Reverendissimae Dominationis Vestrae his etiam casibus esse olim prospectum. Dignetur Reverendissima Dominatio Vestra consulere mihi quid de obeunda administratione aggrediar. Urget conventus proximus Marieburgensis, ad quem si proficisci oportet, multa mihi adhuc sunt paranda, quorum magna pars hic me fugit, alioqui non facile paterer me assueto inde avelli. Hactenus sede vacante auctoritate venerabilis capituli vicariatus officium gessi. Iam vero cum cognitum sit Reverendissimam Dominationem Vestram Dei gratia plenam ecclesiae et episcopatus huius iurisdictionem adeptam esse, vacat officium meum egoque in ordinem me redigo. Curabit igitur Reverendissima Dominatio Vestra successorem mihi dare quamprimum, ne hac in parte fatiscat ecclesiastica iurisdictio. Me deferente negat dominus Felix se obiturum hoc munus, nisi auctore Reverendissima Dominatio Vestra quae videtur hoc officium illi usque ad discessum meum prorogasse distulisse on the margin⌈quae videtur hoc officium illi usque ad discessum meum prorogasse distulissequae videtur hoc officium illi usque ad discessum meum prorogasse distulisse on the margin⌉. Dominus praepositus noster de rebus suis magno utitur silentio.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam Deus servet felicem et incolumem.
Apud
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor