List #4744
Tiedemann GIESE do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-02-23
odebrano [1538]-02-25 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime ac plurimum observande.
Obsequiorum meorum studiosam commendationem et felices rerum successus.
Cum intellexissem Reverendissimam Dominationem Vestram feliciter
Hac in re, quid mihi novo patrifamilias conducat aut provosu sit necessarium, quoniam nemo Dominatione Vestra Reverendissima melius certiusque admonere me potest, rogo non gravetur id pro suo in me amore facere, praesertim de his, quae ad penum domesticamque familiam ac officiales pertinent, quod antea quoque me a Reverendissima Dominatione Vestra rogasse memini, et certe opere pretium est mature de his esse solicitum. Ubi a Reverendissima Dominatione Vestra edoctus fuero, mittam illuc famulum, qui ex usu omnia curet et me de reliquis curandis reddat certiorem, modo ne sit molestum Reverendissimae Dominationi Vestrae praemonere me de omnibus et rerum bene instituendarum ostendere viam, quod studiis meis et omni obsequio pensabo.
De his, quae in
Doleo amicum nostrum dominum
Si verum est, quod vulgo fertur, dominum
Cupio, ut Reverendissima Dominatio Vestra felix diuturnumque valeat, cuius me sincero amori et favori quam diligentissime commendo.
Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus