Post ⌊Bernardi⌋ a nobis discessum ternas ad Tuam Sinceritatem litteras dedimus et miramur, quod saltem unae ad Tuae Sinceritatis manus non pervenerint. Cum scribat Sinceritas Tua in novissimis suis 2-a Februarii datis nostras litteras vehementer desiderare, nos nullum hinc abire absque nostris litteris permittimus, quem sciamus in ⌊Italiam⌋ profecturum. Sed speramus, quod isto tempore aliquas nostras Tua Sinceritas acceperit.
Permole paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉stum est nobis audire, quod hactenus nullas possit Strenuitas Tua pecunias ex ⌊ducatu nostro Barensi⌋ habere, sed id nostrorum officialium culpae minime asscribimus, sed tamen horum pessimorum temporum calamitatibus, ex quibus hominum commercia interdicta esse videntur. Speramus tamen ⌊Iohannem Levitium⌋ aliquid boni ibi fecisse, si modo illuc incolumis penetrare potuerit. Hostibus et paper damaged⌈[et]et paper damaged⌉ latronibus vias circumsedentibus nos saepius ac saepius officiale paper damaged⌈[pius officiale]pius officiale paper damaged⌉s nostros monuimus eisque districte mandavimus, ut quascumque pecunias Strenuitas Tua per cambium acceperit, e vestigio et sine mora persolverent.
Nec aliter facturos credimus. ⌊Venetiis⌋ nullas habemus pecunias, nisi quae ex ⌊Baro⌋ illuc transmitti solent, sed hodie propter hostilitatem difficillime pecuniae traicerentur. Quapropter Strenuitas Tua curet, ut, quacumque via possit acquirere sibi pecunias, acquirat et persolvendas ⌊Bari⌋ perscribat.
De provisione duorum milium ducatorum nihil dubitamus, quod eius momenti erit secunda sicut et prima, nam ambae BCz, 3465, p. 64 apud collaterale consilium eodem modo interpret ms. etr(!)
⌈retret ms. etr(!)
⌉abuntur in favorem ⌊caesaris⌋ et asserent caesarem nihil ordinarii neque extraordinarii habere super ⌊ducatu Bari⌋ nisi dumtaxat militare servitium, quod est adoha, et cavillabunt scripta caesaris, quod abominamur. Quapropter si haec secunda provisio nullius erit effectus, ut brevi Tua Sinceritas certior erit, studeat in posterum talem impetrare provisionem, quae calumnias sinistre interpretantium effugere valeat, ne et ⌊caesaris⌋ voluntas, et spes nostra frustrentur.
Exspectamus miro desiderio ⌊Bernardi⌋ reditum, quem scribit Strenuitas Tua brevi ad nos venturum cum aliquibus optatis expeditionibus. Faxit Deus, ut sospes et incolumis ad nos cito perveniat. Nolumus Sinceritatem Tuam ignorare ⌊Scipionem de Summa⌋, qui nostras vices in ⌊ducatu nostro Bari⌋ et gessit, et gerit, obtinuisse a ⌊caesare⌋ praefecturam duarum provinciarum, videlicet terrae Ydrunti paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉ et terrae Bari. Quae praefectura es paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉t utillima et ad triennium [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉t in ⌊regno Neapolitano⌋. Is praefectus vice rex provisorius a paper damaged⌈[orius a]orius a paper damaged⌉ppel paper damaged⌈[el]el paper damaged⌉lari solet. Hoc sibi datum asserunt in remunerationem servitiorum suorum hoc bello praes<t>itorum, similiter et ⌊fratri⌋ suo, qui est praefectus ⌊arcis Barensis⌋, quattuor milia ducatorum donata sunt a caesarianis ministris et hanc uberrimam mercedem rettulerunt, qui nihil laborarunt. Nos, qui pondus diei et aestus portavimus, nonnisi damna et iniurias reportamus. Quod quam nobis permolestum sit, Sinceritas Tua perpendere recte potest. Idcirco Sinceritas Tua capta temporis opportunitate et cum sacra ⌊maiestate caesarea⌋, et cum reverendissimo ⌊domino cardinali⌋, supremo cancellario, nostra damna et totius ⌊ducatus nostri⌋ calamitates et ruinas communicet et aliquid obtinere studeat, quod in nostram et nostrorum subditorum consolationem succedat, ne a caesare despectui haberi videamur. BCz, 3465, p. 65 Quicquid ambo ⌊fratres⌋ fecerunt, nostro mandato et iussu fecerunt et nostrae pecuniae in multis milibus expositae sunt, quo servitia ⌊caesari⌋ pergrata praestarentur. Cetera committimus virtuti et prudentiae Sinceritatis Tuae. Quam bene et feliciter valere optamus.