Accepi ⌊hic⌋ ⌊⌋ Dominationis Vestrae pauloante datas ⌊Neapoli⌋ 1529-12-05⌊5 Decembris praeteriti1529-12-05⌋, ex quibus nihil aliud commodi accessit quam quod ex eis intellexi Dominationem Vestram rursus convaluisse et vivere, ea quae ad longum de negotiis Baren(sibus) perscripsit misi subinde ad manus Mag(nifici) domini ⌊Ludovici Aliphii⌋ ut cognoscat et operam ms. oparam(!)
⌈operamoperam ms. oparam(!)
⌉ vestram et quibus modis ibidem ⌊reginali maiestati⌋ serviatur. A ⌊qua⌋ hucusque nullum accepi, quam ⌊⌋, quas mihi et vobis rescribit ad litteras nostras, quas ingredientes navem ⌊Barchinonae⌋ scripsimus 1529-07-26⌊26 Iulii1529-07-26⌋. In his nihil aliud habebatur, quam ut ea faceremus, ⌊⌋ per fratrem meum ⌊Bernardum⌋ significaverat. Ab eo tempore ne iota quidem amplius. Pro duobus istis millibus ducat(is) iam habuissem alias a ⌊caesare⌋ litteras, ut ex adoha retinerentur, sed maiestas sua pridie in quandam febriculam et catarrum incidit, quo omnia negotia impediuntur, hincque credo, quod tam cito hinc non simus {h}abituri. Misi etiam ⌊domino Aliphio⌋ exemplum litterarum ⌊Scipionis de Summa⌋, qui dicit me plus agere desiderio serviendi, quam urgente necessitate. Deus scit mentem meam, et si esset in rem ⌊reginalis maiestatis⌋ monstrare glorioso huic ⌊Trasoni⌋, quae egere deberet alienis suffragiis. De provisione mea et ⌊thesaurarii⌋ excusatione itidem domino ⌊Lodovico Aliphio⌋ perscripsi, quomodo probabile est, quod non possit invenire cambium hidden by binding⌈[ium]ium hidden by binding⌉, cum ⌊Neapoli⌋ et ⌊Romae⌋ campsores habeantur, quibus hic in curia et ⌊Veneciis⌋ respondetur. Venit ⌊huc⌋ dominus ⌊Antonius Veldzer(!)⌋, qui graviter conqueritur, q(uia) a ⌊thesaurario⌋ nullam solutionem habere possit. Unde noluit UUB, H. 155, f. 213v amplius ⌊reginali maiestati⌋ servire nec immerito, cum tam diu sine interesse et emolumento servierit et pecuniis suis caruerit, et pro solutione tragoediam agere debeat. Vix ab eo hic ducentos ducatos habere potui. Vos scitis, quomodo me reliquistis. Ab eo tempore debeo ⌊domino Valdesio⌋ {et Valdesio} 300 et ⌊domino Cornelio⌋ 250 ducatos, quos mihi debetis mittere. Debuissetis perpendere necessitatem meam, qua premor. Nihilominus de statu mihi a ⌊regia et reginali m(aiestatibus)⌋[1] commisso nihil omisi neque omittam superinscribed in place of crossed-out obm⌈obm omittam omittam superinscribed in place of crossed-out obm⌉, donec de mente earum edoctus fuero. Ad quas intra triduum ⌊hinc⌋ ⌊fratrem⌋ meum sum missurus, qui ibidem, quae fiant, in omnibus experietur et ad me quamprimum redibit. Interea Dominatio Vestra sit solicita, ut habeamus ab ⌊isto thesaurario⌋ provisiones nostras et quod dominis ⌊Velseris⌋ cartae ms. cartas(!)
⌈cartaecartae ms. cartas(!)
⌉ cambii, quas iam suscepit et illae ms. illas(!)
⌈illaeillae ms. illas(!)
⌉ etiam, quae omissae fuerunt ab alio thesaurario ab anno 1527 super 300 ducatos, persolvantur, ne principes nostri apud istos mercatores bonam suam opinionem, quae passim de eis ab omnibus est concepta, leviorem faciant. Quo tempore ⌊hinc⌋ abire debeamus, adhuc certum non est. ⌊Caesar⌋ aliquanto male et febricula quadam et catarro laborare coepit, ut supra scripsi, et licet nihil tractetur apud eum, coepit tamen interea, quo haec scribo, ⌊dominus Valdesius⌋ negotium hic de duobus millibus ducatis super adoha et nonnullis ms. non aliis(!)
⌈nonnullisnonnullis ms. non aliis(!)
⌉ fiscalibus de ⌊statu Barensi⌋ transiendum, et credo quod perficiet. Pollicitus est mihi etiam superiori die ⌊caesar⌋ promissum suum, quod ⌊Toleti⌋ mihi fecit de adoha praeterita non soluta numquam exigenda, observaturus. Ad quod suae maiestatis petivi litteras. Eas non negavit, sed tantum adhuc comodiori tempore de huiusmodi litteris cum eo est agendum. Dictum est mihi, quod bene sperare debeam. Nova, quae hic aguntur, alia non sunt, quam quod pacem cum ⌊Venetis⌋ et duce M(edio)lani fecimus, quodque ista coronatio ⌊Romae⌋ fieri debeat, vaticinantur tamen aliqui, q(uod) hic in ecclesia Sancti Petronii perficietur. Obtinui superiori die a reverendissimo ⌊cardinali Sanctorum 4⌋ litteras ad ⌊Bartho(lomaeum) Guntkoski⌋, ne deinceps Dominationem Vestram in cantoria Plocensi impediret, missaeque fuerunt eidem ⌊Guntkoski⌋, qui nuper ad me scripsit litteras, quarum praesentibus vobis mitto exemplum, q(uod) licet vos parum fortassis curae de provisione mea et solutione habeatis, non tamen ideo deero rebus vestris, ubi illis adminiculum praestare potero, hoc vobis de me firmiter persuadeatis. Ex ⌊Polonia⌋, ut scripsi, non accepi alias, quam eas, quae nostris ex ⌊Barchinone⌋ datis respondentur. Scriptum tamen est aliis, quod ⌊maiestas regia⌋ ipso die sancti Andreae[2] ingressus fuerat ⌊Petricoviam⌋. Ibidem nisi octo diebus debuerunt written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉debueruntdebuerunt written over ...⌉ commorari et recta cum toto conventu proficisci ⌊Cracoviam⌋, ubi multi sunt oratores maiestatem eius expectantes. ⌊Reginalis maiestas⌋ fertur ingressa ⌊Cracoviam⌋ ipso die conceptionis Beatae Mariae Virginis[3]. Dicitur certo, quod his diebus serenissimus ⌊princeps Sigismundus secundus⌋, qui ⌊Vilnae⌋ in die sancti Lucae[4] fuit assumptus et <ut> magnus dux Lithuaniae ab omnibus salutatus, ⌊Cracoviae⌋ in regem ⌊Poloniae⌋ coronari debeat. ⌊Maiestas regia⌋ multum consenuit, parum abfuit, quin ⌊Vilnae⌋ e vivis in anno climaterico discessisset, iam enim omnes medici de eo desperaverant, Deo tamen duce pristinae suae sanitati est restitutus. ⌊Vayevoda⌋ per ⌊Turcam⌋ in ⌊Hungaria⌋ confirmatus, quam diu potest, triumphat. Ad illum dominus ⌊Iaroslaus Laski⌋ cum fratribus suis iampridem se contulit. Hic ea de re contra ⌊reverendissimum dominum archiepiscopum Gnesnensem⌋ nomine ⌊caesaris⌋ actio de {de} privatione instituitur, quemadmodum etiam iam archiepiscopus Strigoniensis, q(uod) ⌊Turcis⌋ adhaeserat, per bulam publicam cum vayevoda destitutus. Ego adhuc non magnos immo nullos contra ⌊Turcas⌋ apparatus pro futuro vere fieri video. Per me nihil est relictum, quae dicendo aut scribendo dici potuerant, sicut id latius ex silva mea, quam mitto, videbitis. Eam, quaeso, boni consulat et saepius scribat, vel si ex ms. est(!)
⌈exex ms. est(!)
⌉ hoc malo itinere potest. Cum nos ⌊hic⌋ diutius immoraturos intelliget, veniat de omnibus bene instructus quamprimum cambium huc ad curiam per ⌊Veldseros(!)⌋ facere potest, nam dominus ⌊Ant(onius) Velser⌋ sequetur, ut accepi, aliquamdiu curiam. Ad praesens non restant alia, quam quod Dominationem Vestram optime valere cupio. ⌊Dominum Andream⌋ meo et fratris nomine plurima salute impartiat.