List #3665
Tiedemann GIESE do Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-05-31
odebrano [1538]-06-03 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime et plurimum observande.
Salutem et mei sedulam commendationem.
Qui has reddet, Ambrosius Vischnewski, huius episcopatus subditus, Vestrae Reverendissimae Dominationi notus iuvenis, ut apparet compositus et non malae spei, cupit rerum usu et experientia apud exteras nationes mores excolere ac vivendi sibi instituta honesta formare rogavitque propterea me, ut se Reverendissimae Dominationi Vestrae commendarem, quo eius gratia, et auctoritate et auxilio conditionem aliquam honestam famulandi assequi possit apud principem vel magnatem quempiam, cuius voti ut compos fiat, putat nihil tam sibi profore, quam favorem Reverendissimae Dominationis Vestrae, quod facile illi concedo, arbitrorque iure me illi, quod petit, negare non posse.
Rogo igitur Reverendissimam Dominationem Vestram, velit ob meam quoque commendationem hominem, qui idolatior redditus nobis aliquando usui esse{t} poterit, ope et gratia sua adesse, ut in ... illegible⌈...... illegible⌉ aulam aliquam adscisci possit, ubi exercitio rerum cultior fiat. In quo beneficium illi maximum Reverendissima Dominatio Vestra conferet, meque sibi exinde reddet ex debitore devinctiorem.
Aliud quod scribam, adpraesens non habeo, nisi quod Reverendissimae Dominationi Vestrae susceptae provinciae faustam fortunam felicissimamque pro rei dignitate eventum ac regressum ad nos fortunatum ad a Domino Deo precer. Cuius benedictioni caelesti et gratiae eandem Reverendissimam Dominationem commendo.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus