1530-08-24⌊24 Augusti1530-08-24⌋ per incertum tabellarium redditae sunt mihi ⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis ⌊Augustae⌋ 1530-08-01⌊prima Augusti1530-08-01⌋ scriptae. Et tunc obiter nactus eum, qui ⌊Cracoviam⌋ iret et iam equum superinscribed in place of crossed-out haec⌈haec equum equum superinscribed in place of crossed-out haec⌉ conscenderet, breviter Vestrae Reverendissimae Dominationi rescribendum putavi.
Imprimis ago gratias, quod mihi scripserit et mei oblita non est, virtutem enim Vestrae Reverendissimae Dominationis metiens superinscribed in place of crossed-out metitus⌈metitus metiens metiens superinscribed in place of crossed-out metitus⌉ semper speravi ipsam non fore immemorem benevolentiae nostrae. Testatur id quidem et hoc beneficium, quod nepoti meo ⌊Iohanni⌋ liberaliter exhibet, ipsum secum fovendo. Cuius servitio, si ad id dexter est, utatur, immo verius ex simplici dexterum et industrium facere curet. Et valde placet, quod ipsum ad se colligere dignata est et maiorem in modum rogo, ut non sit oneri eidem ipsum in suo servitio istic servare, quamdiu ipsa penes ⌊imperatorem⌋ manebit, plus enim istic manendo inter homines comprehendet ad discretionem illustrandam, quam si maneret longiori tempore in studio, confidimusque, quod Vestra Reverendissima Dominatio id causa nostri faciet.
De re non remittendo ⌊ipso⌋ in ⌊Italiam⌋ hac vice sequemur consilium Vestrae Reverendissimae Dominationis, placet enim prius ipsum videre et discutere de eo, ad quid educandus sit. Satis enim mihi est molestum, quod nequam homo ille temptaverit nos famose traducere. Fortassis aliquando cognoscet, in quem transfixerit. Hominem illum vix ego nosco, sed ⌊Iohannis⌋ litteris et aliorum fuit mihi commendatus, quam ob rem credens in eodem esse humanitatem et virtutem, quippe quod etiam de Iohanne aliqua vera antea scripsisset, quae displicebant, me seduxit, ut eius curam sibi committerem. Nam de ⌊Iohanne⌋ significaverat, quod parum intenderet studiis, sed potius crebra commigratione ⌊Venetias⌋ et studia negligeret, et sumptus faceret prodigos. Quod et ab aliis confirmatum fuit, et ob eam rem fuit causa de ⌊Iohanne⌋ male sentiendi et illi credendum. Sed amplius non decipiet.
Magna a(?) admiratione sustinemus istius vestri ⌊conventus imperialis⌋ cunctationem, quod tam diu nihil insigne in rem reipublicae Christianae parturit, et iam spes incipit frigescere, ut aliquid boni eveniat. Ista enim de religione disceptatio religionem perdit et in scandalum ponit, improbitatemque auctorum malorum erigit, et pessima ominatur. Sine enim multa disputatione posset auctoritas imperialis dicere: sic volo, sic iubeo etc. Ecce dum Christiani de caerimoniis disputant, ⌊Turcus⌋ omnia sibi suppeditare contendit et de facili voto potietur, si ⌊Hungariae Regnum⌋ in eius potestate relinq(ue)tur. Nam et noster ⌊princeps⌋ ob eam rem ⌊Turcum⌋ sibi infensum habet et per mirabiles modos et conatus id quaerit, quod princeps noster ⌊Iohanni⌋ opem ferat, et fortassis cogetur, ubi in isto ⌊Germaniae⌋ ⌊conventu⌋ super firma defensione provisum non fuerit, bello intolerabili se implicare. Haec autem ⌊princeps⌋ noster BCz, 1595, p. 146 in gratiam ⌊imperialis maiestatis⌋ et serenissimi ⌊regis Ferdinandi⌋ faciens, periculis maximis se et sua regna et exponit, et nos irridemur, qui Ferdinandianas partes fovemus, et illis favemus et a Domino Deo omnia optima precamur.
Ego, ut nosti, imperiali familiae et ipsi ⌊imperiali maiestati⌋ dudum servivi et electionem quietissimam feci, cum omnium principum, qui aderant, magna commendatione, nec maximis muneribus oblatis me flecti permisi, quia serenissimi ⌊regis⌋ mei mandato singulari munitus eram, ut rem in favorem modernae maiestatis imperialis omnimodo statuerem, vel potius ab electione discederem. Quod reverendissimo domino ⌊cardinali Maguntinensi⌋ ignotum non est, q(uonia)m ad eum, quem videbam ⌊imperiali maiestati⌋ modernae integre favere, deflexeram. Et promissa mihi superinscribed⌈mihimihi superinscribed⌉ fuerunt 6000 florenorum, sed nihil datum est, et in promptu numerata a ⌊Galliarum rege⌋ sprevi. Quid ergo mihi inde praemii? Saltem nepoti meo Dominationis Vestrae Reverendissimae opera
aliq(uando) or aliq(ua)⌈aliq(uando)aliq(uando) or aliq(ua)⌉ gratia fieret, ut ea munitus studere posset. Haec autem Vestrae Dominationis industriae et in me amori committo.
Domino ⌊Georgio Egel⌋ scripsi ⌊Cracoviam⌋, ut sit certus, quod ei mittam vestro nomine centum florenos, utque sit contentus, et mittam infra 14 dies, Vestra Dominatio vero solvet, cum feliciter redierit. Et plus darem, sed insumpsi nunc aera in aedificiis sumptuosis, quibus patriam orno, tum etiam bonis comparandis, et debitores tardi ad solvendum.
Raptim haec scribere contigit, nuntio festinante. Ideoque boni consulat et utinam ab istoc exilio, ecclesiae et patriae profuturus, cito feliciter redeas. Et vale feliciter.