List #3458
Johann REYNECK do Ioannes DANTISCUSs.l., [1531 — beginning of 1532]
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo et amplissimo Domino, domino
Salutem et humilem commendationem, reverendissime, gratiosissime mi domine.
Ita nullus meus est pudor omnino, ut benignitate moderate verecundeque utendum non sciam. Sed verum est homini indigenti, ut dicitur, verecundiam esse inutilem. Itaque cum prae pudore non audeam gr coram meam indigentiam Gratiae Tuae aperire ad epistulam, quae liberior est et non pudet ex necessitate praecipua confugiendum duxi. Quare rogo non immodestiae meae, sed ipsi prorsus necessitati, cui nemo non succumbit, hunc ausum asscribas.
In has horas a
Quo autem citius hinc ad susceptam condicionem absolvi possi written over e⌈eii written over e⌉m, rogo Tuam Gratiam, ut pro pretio, quo mihi constat cum bona sella, freno et ephippiis ad te recipias, scilicet 17 or 2⌈77 or 2⌉ aurei{i}s Renensibus expromitto sane pro omni vitio, si vero equo G(ratia) T(ua) se gravare nollet, iam obsecro, ut aureos 17 or 2⌈77 or 2⌉ mihi mutuo dare dignetur G(ratia) T(ua), ut primum Bremam idque intra dies ad summum octo fiet, venero, remittam G(ratiae) T(uae) creditam pecuniam sine omni dolo aut procrastinatione.
Rogo te per Deum, mi domine, ne istam necessitatem impudentiam putes. Periique equidem, si me desere superinscribed in place of crossed-out i⌈iee superinscribed in place of crossed-out i⌉s. Viatico careo. Valeat G(ratia) T(ua) et praenuntiam hanc epistulam boni consule. Adero apud te in meridiem et adiciam istis precibus praesentes obtestationes. Rogo te omnino, mi domine, ne me deseras.
Reverendissimae G(ratiae) T(uae) servitor