List #3344
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1548-02-06
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-02-14 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Iudicia omnia suspensa sunt. Quod litteras de appellationibus coram notario et testibus dominus Fridwald non reddiderit, id eo factum puto, quod fortassis amice iam cum suo privigno transegit. Sed in instructione, quae dabitur ad comitia proxima, fiet ea de re mentio.
Domino palatino Syradiensi non placuit eo modo agere causam Prutenicam, quo fuit instructio data. Exordium in fine collocavit, omnem ordinem commutavit, narrationem fecit longam quasi coram iudicibus rem ageret, cum ea tamen protestatione, quod non animo litem contestandi. Quo consilio sit usus, nescio, sed bis lecta est coram regia maiestate frequenti senatu instructio, ipso etiam praesente. Placuit omnibus, ut scripta fuit, quin et ipsi domino Laski. Postea nescio qua ex causa coepit displicere. Misit huc orationem suam scriptam. Petat Reverendissima Dominatio Vestra a reverendissimo domino, ut eius exemplum habere possit. Quid responsi datum ei sit, nondum scimus.
Legato regis Galliae negatum est. Is prope Villacum captus detineri dicitur. De pontifice scribitur, quod a cardinali Tridentino misso per caesarem persuaderi sibi passus non sit, ut haberet concilium Tridenti. Bellum itaque futurum aiunt, quin et schisma metuitur, habet enim suos etiam cardinales caesar, quibuscum Tridenti concilium vult celebrare. Det meliora Deus.
Malaventuram paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉ istam sibi quoque displicere Constellatus ait a[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ ac futurum promittit, ut ne diu munere praedicatoris f paper damaged⌈[oris f]oris f paper damaged⌉ungatur. Sed, pro dolor, verum est illud, quod scri paper damaged⌈[llud, quod scri]llud, quod scri paper damaged⌉bit Reverendissima Dominatio Vestra in scheda: Et s[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ no paper damaged⌈[no]no paper damaged⌉strorum episcoporum vel e[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ quadam. Quamvis promisserit Reverendissimo paper damaged⌈[erit Reverendissimo]erit Reverendissimo paper damaged⌉ domino nostro se eos ablegaturum. Faxit Deus, ut re praestet. Sed certe status aulae illius est miserabilis. Nisi nos Deus respexerit, actum est de nobis. Operae pretium fecerit Reverendissima Dominatio Vestra, si nostros episcopos officii sui admonuerit, nam est magna negligentia, ne dicam conniventia. Domine serva nos, AAWO, AB, D. 19, No. 79_2 perimus! In comitiis primum articulum nuntii proposuerunt de verbo Dei pure praedicando.
De nepote Reverendissimae Dominationis Vestrae nihil ex eo tempore cognovi, quo litteras illius misi. Vicinus esse videtur in magno metu, sed nos hic nihil tale audimus. Nihilominus adhibetur omnis cura, ut pericula hidden by binding⌈[la]la hidden by binding⌉, si quae impendent terris Prussiae, propulsentur hidden by binding⌈[ur]ur hidden by binding⌉. De vocando illo ad comitia non memini scriptum hidden by binding⌈[tum]tum hidden by binding⌉ aliquid esse a Reverendissima Dominatione Vestra, sed fieri potest, quod mihi exciderit in istis meis occupationibus.
Reverendissimus dominus impetravit a maiestate regia utraque, quicquid illi stationum nomine a maioribus civitatibus debetur. Quoniam vero multum valet auctoritate apud Elbingenses Reverendissima Dominatio Vestra, petit ab illa, ut per occasionem illis persuadere hidden by binding⌈[dere]dere hidden by binding⌉ conetur, ne se difficiles praebeant in transigendo hidden by binding⌈[do]do hidden by binding⌉ cum reverendissimo domino. Debentur a Gedanensibus dies hidden by binding⌈[ies]ies hidden by binding⌉ quinquaginta. Offerunt sex milia florenorum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉. Reverendissimus dominus postulat duodecim. Ab Elbingensibus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ debentur dies centum. Itaque duplum ab eis hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ numerandum veniret.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus