Tandem pervenimus in ⌊Montem Serratum⌋, insignem sane locum. Hic ego memoriam a te relictam sum intuitus. Adeo nondum vetustate corruerat. Evomui hic, quicquid fuit commissorum,[1] idque in sinum fraterculi. Iam purgati lustratique ⌊Barcinonen⌋ properamus, quid acturi postea, dubii atque incerti. Rerum novarum nihil ⌊huc⌋ advolare potest. Venti hactenus contrarii. Tempestates ad navigandum mirum, quam incommodae.
Nuntiantur orig. Nunciantur⌈NuntianturNuntiantur orig. Nunciantur⌉ incertis tamen rumoribus, quaedam, quae ego optarim falsa esse. ⌊⌋[2] ex oppido ⌊Fraga⌋ ad ⌊flumen Cingam⌋, tribus ab ⌊Ilerda⌋ milibus, sed litterae incertum, quo casu ⌊Barcinonen⌋, ut audio, latae sunt. Eas ubi recuperavero, mittam ad te. Est enim in his, quod velim te non ignorare, sed secretioribus, hoc est nostris characteribus,[3] ut minime admodum verear, etiam si in quorumcumque manus pervenerint, periculi inde quicquam nasci posse. Plurimum cuperem scire de rebus vestris. Nam de nostris non possum quicquam tibi scribere, priusquam advenerimus ⌊Barcinonen⌋. Tu vero, quoties occurrerit tabellarius, scribere commode si queas, scribito.
Illustris dominus ⌊cancellarius⌋ in itinere nuntium orig. nuncium⌈nuntiumnuntium orig. nuncium⌉ accepit ceteris omnibus acerbiorem nihil sibi reliqui in ⌊Italia⌋ esse, ⌊Hispanos⌋ omnia vastasse ferro, incendiis, ruina. Audierat talia quaedam et prius, sed ne tum quidem ea, tametsi acerba fuere, ad hunc apicem malorum ascenderant. Iam nihil amplius superest, nisi Deus aliunde providerit. Reor tamen, ne his quidem calamitatibus deterritum iri a profectione. Hesterna nocte ⌊ex Allobrogibus⌋[4] litteras accepit, quibus nescio, quid contentum. Vetuit enim hic tam sanctus dies[5] perquirere. Resciam autem cras. Si quid sit, quod scitu non indignum sit, faciam te certiorem.
Commenda me omnibus et imprimis reverendo domino ⌊vicecancellario⌋ et illustri ⌊domino comiti⌋. Si redierit illustrissimus ⌊dominus marchio⌋, ter mille bezolasmanus meo nomine illi impartiere, comitibus autem palatinis in utraque forma tam ampla, quam communi, confratribus meis superinscribed⌈confratribus meisconfratribus meis superinscribed⌉ plurimam salutem meo nomine impartiere. Commendabis et toti familiae tuae, quam tecum incolumem servet Christus et Beata Virgo Montis Serratensis.