Puer iste tuus ex aedili domesticoque aut ⌊Actaeon orig. Acteon⌈ActaeonActaeon orig. Acteon⌉⌋ aut ⌊Orion⌋ effectus est, tam studiose saltus istos lustratus, ut diem unum sine cibo transegerit. Nescio quid sub noctem persuadere mihi conatus est a te permanendi potestatem sibi factam esse, causatus iisdem in tenebris minime se iter in ⌊Vallem Oleti⌋ reperturum. Mihi profecto facile imposuit specie veritatis orig. vaeritatis⌈veritatisveritatis orig. vaeritatis⌉. Habui itaque illum apud me neque passus sum sine litteris ad te redire.
⌊Senex⌋ iste, quem nosti, mirum, quam terretur dissensione inter ⌊Germanos⌋ ⌊Hispanosque⌋ oborta. Ideoque satis mihi negotii orig. negocii⌈negotiinegotii orig. negocii⌉ est huic vulneri cicatricem aliquam obducere. Nondum opportune res tuas transigere apud ⌊eum⌋ potui neque importunavi autem, ne cuius causa huc advenisset, id ego, qui scirem, vanum efficerem atque interpellarem.
Res Italae eo in statu sunt, quo ⌊⌋. Si quid aliud nuntiatum orig. nunciatum⌈nuntiatumnuntiatum orig. nunciatum⌉ fuerit, dabo operam, ut quantocius orig. quantocyus⌈quantociusquantocius orig. quantocyus⌉ intelligas.
Vale et me reverendo domino ⌊electo Constantiensi⌋ et ⌊comiti⌋ et tibi imprimis commendatum habe.