List #305
Ioannes DANTISCUS do Sigismund I JagiellonGranada, 1526-10-12
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 202r
Serenissima Regia Maiestas et Domine, domine clementissime. Humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
In discessu meo ex
Cum exiremus
Missus fuit post
Postquam
Interea, quo
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 203v
Ante
Conveneram dominum
Haec cum sic agerentur, contuli me ad
Paulo post misit ad me dominus
Subinde cum iam abiisset
Quae alias hic acta sunt, ut huius aulae historiam prosequar, sic habent.
Deinde per dominum
Ibidem in
Inde
Venerat etiam circa hanc abitionem illustris dominus Henricus, dux Brunsuicensis, in postis, et paulisper immoratus in eisdem reversus est. Fertur, quod confirmationem fratris, quem cum ex Prussia redierat habitumque professionis retinuerat, magistrum ordinis universalem constituit, obtinuerit, et nescio quae alia contra illustrem dominum ducem Montis Regii, quondam magistrum. Haec mihi dominus electus archiepiscopus Lundensis, qui hic a rege Daciae extorri agebat, rettulit. Potissima tamen causa fuit, quod huc appulerit, exercitus ille peditum et quorundam equitum ab eo congregatus et retentus in Frisia Orientali, quae alias Forstlia appellatur, quem usui caesaris seu potius expensis, et deinde regis Daciae exulis applicare conabatur; et cum percrepuisset in Germania profectio caesaris in Italiam, contendebat etiam unus ex ducibus istiusmodi profectionis fieri. Ceterum obtinuit quasdam litteras contra civitatem liberam Goslariam, quae una est de Vandalis, et illius dicioni adiacet, pro quibusdam argenti fodinis, ut vocant, BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 207r quae illic habentur, easdem si posset usurpare nitebatur. Sic ille expeditus abiit. Secutus est subinde electus Lundensis, de quo superioribus litteris plurima Maiestati Vestrae Serenissimae scripsi. Is non omnino contentus discessit, rebus sibi commissis non undequaque ex animi sententia confectis.
Et ne quicquam Maiestatem Vestram Serenissimam lateat, scripsi alias, caesarem ex hoc coniugio dotem novem centena milia ducatorum habiturum, quae ingens summa ad hunc modum decrevit. Postquam consummatum fuit matrimonium, imprimis pro mundo muliebri, quem nova sponsa adduxerat, defalcata sunt 50 milia ducatorum, item alia 50 milia, quae quondam caesar a rege Portugaliae in mutuum acceperat. Praeterea ex hac summa tria centena milia ducatorum sunt amputata, quae pro dote cum Leonora debebantur, item centum mille ducati, quae rex Portugaliae in rebus et mercibus misit in Flandriam. In paratis caesar duo centena milia ducatorum accepit, alia duo centena milia duobus annis subsequentibus erunt persolvenda, unde rumor longe rem ipsam excessit. Habet nihilominus caesar, cum nemini solvit omnibusque modis conquirit pecuniam, cumque officia et omnia quaecumque potest oppignorat, ingentem auri vim compositam, quam, ut aiunt, ad profectionem suam in Italiam et in alios usus per omnem eventum conservat, prudenter quidem, sed miseris aulicis incommodissimum.
Scriptum fuit eodem tempore ex urbe, quomodo orator Maiestatis Vestrae Serenissimae ad Turcarum imperatorem missus, illic honestissime tractatus et habitus fuisset, et quod Turca illi quolibet die pro expensis quingentos ducatos dedisset eumque apud se in huiusmodi expensis ultra medii mensis decursum detinuisset, atque bene expeditum BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 207v ad Maiestatem Vestram Serenissimam dimisisset. Cumque cum his novis hic mihi aures paene defatigassent, respondi: „infideles et barbaros meliorem ac digniorem habere aestimationem de Maiestate Vestra Serenissima, quam eos, qui et sanguine iuncti et ex debito christiano Maiestati Vestrae sint devincti, illam nihilominus ea facturam, quae prudentissimo et christianissimo regi bene conveniunt, essetque longe alia ratio superinscribed⌈ratioratio superinscribed⌉ tractandi oratores apud nos quam ut hic usu receptum est.” Qua de re vicissitudine quadam per alios principes benevolentiam et liberalitatem nostris rependi. cf. Verg. A. 2.1 ⌊Ad haec conticuere omnes, confusique ora tenebant.cf. Verg. A. 2.1 ⌋
Per idem tempus
Appulit tandem
Subsecutus est postea, ut supra scripsi, viceregis adventus, et tot mei cum caesare congressus, atque ea expeditio, quam novissime cum proprio nuntio transmisi, unde quo in cardine eo tempore res versabatur, Maiestas Vestra Serenissima et ab ipso nuntio, et litteris, quas secum tulit, abunde intellexit. Alia quae hic hactenus evenerunt, de quibus in novissimis nihil attigi, ne nuntius cum illis aliquod impedimentum seu discrimen inter eundum subiret, sic habent in compendio.
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 209r Cum iam rumor iste de non observatione tractatuum in Madrillis confectorum passim invaluisset, variae multorum erant sententiae, ut in huiusmodi novis fieri solet, praesertim cum iam constaret summum pontificem, regem Angliae, Venetos et ducem Mediolani cum rege christianissimo nova confecisse foedera, quae primum plurimorum animos perculerunt, unde omnes fere hic alii oratores pro hostibus ac exploratoribus, me excepto, sunt habiti. Quapropter, ut negotiis Maiestatis Vestrae Serenissimae in his turbis a caesare aliquam inirem gratiam, me ad illum contuli, et dixi: „me audivisse, quibus modis quondam amici facti illi inimici fuerint, et qualiter, posthabitis promissis et foederibus, per novas inter se pactiones contra eum conspirassent, quandoquidem id illis iam pridem fuisse peculiare semper; non tamen adhuc desertum eum esse ab omnibus, deberet enim sibi certo persuadere de Maiestate Vestra Serenissima, quae non, ut alii christiani principes, facili momento huc vel illuc impellitur, quod integerrimo atque optimo fratri, consanguineo et amico convenit, meque ea de re in illius aula potissimum agere, quo amor et observantia Maiestatis Vestrae Serenissimae erga illum omnibus redderetur testatior exploratiorque. Proinde si quid per me velit in rem et usum suum Maiestati Vestrae Serenissimae significare, quae procul dubio operam suam numquam illi esset negatura, me id oppido quam libentissime suscepturum, omnique studio et diligentia apud Maiestatem Vestram Serenissimam procuraturum.”
Ad quod ille alacri vultu inquit: „verum est, facta sunt contra me nova foedera, propter pietatem et nimiam huma BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 209v nitatem meam, illa tamen diu durare non possunt. Deum itaque deprecabor, ut iustitiam meam contra hostium meorum molimina adiuvet, et ego me etiam quantum possum iuvabo, habeoque vobis gratias de vestra exhibitione. Numquam de domino vestro, fratre meo, rege Poloniae, dubitavi, quem expertus sum esse prudentem et vere christianum principem, ille etiam sibi de me vicissim, id quod bono fratri et amico convenit, persuadeat. Si quid in his per vos fieri decrevero, a magno cancellario intelligetis.” Sic me in omnium conspectu, nam eo tempore post prandium a mensa surgebat, hilari fronte humaniter me arridendo a se dimisit. Hinc paulo post negotium Barense et ea expeditio, quam misi nuncque his duplicatam inserui, coepta fuit tractari. Hoc colloquium quoniam ex re mihi commodum videbatur, a me ipso cum caesare habui, speroque id, cum non fuerit inconveniens, Maiestatem Vestram Serenissimam non aegre laturam.
Haec dum sic agerentur, venit huc 20 Iunii praeteriti orator regis christianissimi, praesidens Burdigalensis, quem caesar in publico audivit. Hic fertur longa oratione nomine regis sui caesari habuisse gratias, quod illum tam humaniter in captivitate tractaverit et a se sub certis conditionibus dimiserit, quibus iam in aliqua parte satisfecisset, reliquis idem facturus, si in illius facultate consisteret, excusando in his regem suum modis quibus potuit commodioribus, plurimum ab illo amoris et benevolentiae offerens, modo tractatus inveniri possent, quibus sororem caesaris per verba de praesenti promissam et filios suos obsides recu BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 210r perare posset. Haec fuit summa. Ad quae responsum est: quod caesar regi christianissimo eam fraternam benevolentiam ac benignitatem exhibuisset, factum fuisse ob eam opinionem, quam de illo concepisset, ut pote quae de quolibet bono principe haberi debeat, haec si frustrabitur, ille viderit cui incumbit, quam id decorum et honestum, si secus ageretur, sit futurum. Caesarem ea fecisse pro totius Christianae Reipublicae tranquillitate et commodo, quae in his periculosis turbinibus cum infidelibus expedire videbantur, et quo tandem universalis aliquando pax in Orbe Christiano confici posset. Quod vero aliquibus pactis iam fuerit satisfactum, nondum esse compertum, qua de re neque sponsam sub certa condicione promissam, neque obsides regem christianissimum umquam habiturum, donec omnia in articulis desuper confectis compleantur. Ego hic utramque partem comperio pertinacissimam, una prorsus vult habere, alia omnino nihil reddere, quod sine alicuius partis periculo nequaquam poterit dirimi.
1526-06-12⌊Postridie1526-06-12⌋ eius diei, quae fuit 1526-06-11⌊Sancti Barnabae1526-06-11⌋,
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 210v
Neque hoc omittendum est: 1526-06-16⌊16 ipsius Iunii1526-06-16⌋ pransus est mecum
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 211r
1526-06-24⌊Vigesima quarta Iunii1526-06-24⌋ ad honorem Maiestatis Vestrae Serenissimae venerunt ad me pransum illustrissimus dominus
Cum de probably
Advenerat huc etiam per Gallias illustrissimus dominus Fredericus, comes palatinus Rheni, 21 Iunii, de cuius adventu plurimae hic erant fabulae. Haec tamen potior fuit causa, quod huc se contulerit, ut debitum suum pro servitiis olim maiestati caesareae impensis consequeretur. Quocirca factus est cum illo calculus donatusque patera aurea, quae octingentos ducatos valebat, et duobus milibus ducatorum, sexta Iulii hinc discessit. Fuit hic passim rumor, quod vicerex regni Neapolitani fieri debuit, nam hoc officium illi superiore tempore priusquam huic, qui nunc est, datum fuit; repressus tamen ab isto, coactus erat cedere. Proinde ad eum me contuli et pro vetere illa humanitate, qua me ante tres annos Nurnbergae tractavit, precatus sum illi in hoc officio multam felicitatem. Ad quae ille subridens:
“consulitisne” inquit “mihi in his turbinibus relicta Germania et dominiis meis, ut me tam manifestis subiciam periculis? Iam, inquam, satis servivi et expertus sum reliquum vitae, quod Deus dederit, domi apud meos absumendum est.” Subintuli: “si tale officium ex re illius fuisset, nihil Maiestati Vestrae Serenissimae accidere potuisse gratius, nam sub eo status Barensis in commodiore tranquillitate et iustitia quam hactenus conservatus fuisset.” Respondit: “se etiam in Germania Maiestati Vestrae Serenissimae bene inservire posse idque se semper oppido quam libentissime facturum,” pollicebatur. Sic bonus iste princeps in postis, cum iam de pace ulteriore dubitari coeptum fuit, reditum ad suos maturabat; scripsit tamen mihi nuper
Fuimus
Sub idem tempus venit huc novum, quod triremis, in qua advectus fuit rex Franciae ex Italia in Hispaniam, ad Mauros in Africam delata fuisset. Quod sic habuit. In portu Hispalensi servantur tres triremes pro custodia angustiarum inter Gades, Calpen et Abylam. Istae triremes de more exiverant et cum haec prima potior, quae regem christianum vexerat, longe alias, ut alias consuevit, praecederet, milites quidam et nautae in illa iam longo tempore non habitis suis stipendiis capitaneum triremis, Bortunum, cui caesar etiam plurimum debebat, cum adhuc in portu contra illum conspirassent, apertis et ruptis catastis et compedibus captivorum, in cubili regio dormientem occluserunt, aliis omnibus, qui partes capitanei tuebantur, interfectis, sicque in Africam ad regem de Pheez appulsi, triremem una cum capitaneo illi donarunt, captivos in libertatem et se in servitutem redigentes hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉. Tantum potest desperatio. In ea trireme erant tales camerae et vere regio luxu exornatae, quales ego supra aqu BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 213r as numquam prius viderim. Dii faxint, ut quemadmodum illa regem christianissimum, sic etiam regem istum inchristianissimum de Pheez aliquando huc adducat. Sed frustra precamur atque ominamur, cum adhuc aliae causae alios pariant effectus.
Legatus pontificis reverendissimus cardinalis Salviatis 16 eiusdem Iulii, cum iam ista liga pontificis contra caesarem publica haberetur, absente caesare de industria, ne illum conduceret, quemadmodum venientem exceperat, hinc abiit. Male audiebat, et si plerisque obtemperatum fuisset, adhuc retentus esset sed praevaluit religio. Ego eum, donec hic esset, frequentare non ausi, ob suspicionem potissimum, quae caesari de arce Barensi fuit ingesta, ne illa in manus pontificis daretur. Neque hoc solum de pontifice boni hic viri sunt suspicati, verum etiam quod magis ab omni prorsus ratione et aestimatione Maiestatis Vestrae Serenissimae, quae ab omnibus christianissima habetur, alienissimum est, commenti sunt arcem istam Turcis in his indutiis confectis tradi debere. Quod ita ad se delatum, ipse caesar mihi ferme fassus est, addens tamen sibi nihil aliud de Maiestate Vestra persuadere, quam id, quod bono fratri ac christiano regi convenit, quandoquidem, cum talem delationem illi factam compertum haberem, subinde me ad eum contuli, et dignis rationibus Maiestatem Vestram excusavi, rogando, ut tales delatores melius cognosceret, qui tam frivole falsum dicere non erubescerent, quo sciret, quatenus illis deinceps foret credendum.
Scripsi paulo altius, quomodo cum domino praeposito de Waltkirchen egissem, ut me in colloquium cum domino comite de Nassau perduceret, quod ille diligenter effecit. Quocirca decima octava Iulii idem BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 213v dominus comes cum prius ad longum mecum de omnibus fuisset collocutus, me secum in prandio habuit et humanissime tractavit. Illi ego ingenue exposueram omnia, quae hic falso de Turcis et aliis contra Maiestatem Vestram Serenissimam caesari delata fuerant, et praeterea istas moras et difficultates, quae per viceregem rebus Maiestatis Vestrae hic ingerebantur, et quod caesar tanto tempore neque litteris Maiestatis Vestrae neque relationibus meis illi coram factis responderit, mentemque suam in his declarare gravaretur, rogabamque, ut si negotiis Maiestatis Vestrae Serenissimae nihil aliud impetrare posset, saltem caesarem induceret, ut aperte, quid tandem de statu Barensi apud se statuisset, responderet, ne sic Maiestatem Vestram in perpetuo versaret dubio. Ad quae ille contracta fronte, qua condolere videbatur, inquit: „indignum fore ad eum modum inter tantos principes tractari, seque cum vicerege imprimis, et deinde cum caesare desuper locuturum, et quod istae suspiciones, quae a quibusdam contra Maiestatem Vestram hic ex malevolentia haberentur, nihil excelsae virtuti et aestimationi Maiestatis Vestrae Serenissimae obessent, compertum enim haberetur a caesare et omnibus, quantum fidei et religioni Maiestas Vestra afficeretur, et utinam, inquit, multos tales reges haberemus,” promisitque, ubi Maiestati Vestrae Serenissimae aliquando inservire posset, omnem operam. Post aliquot dies, cum rediisset cum caesare et vicerege ex quadam venatione, iterum eum conveni. Dixit mihi: „se fuisse locutum cum vicerege, et quod ille omnia in rem Maiestatis Vestrae Serenissimae polliceretur, sed, inquit, cor illius non perspexi. Multi multa cupiunt, quae tamen non semper eveniunt.” Nihilominus bene sperare me iussit.
1526-08-01⌊Prima die Augusti1526-08-01⌋ auspicatus omen a natali serenissimi BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 214r
Post aliquos inde dies, venit huc quidam nobilis per postas ex Anglia ad caesarem, et ad Eduardum Leum, oratorem hic regis Angliae, missus, qui etiam me aliquoties accessit. Is mihi dixit, quomodo quidam cubicularius Maiestatis Vestrae Serenissimae in Angliam venerit, regique ibidem a Maiestate Vestra litteras cum quibusdam commissionibus coram expositis dederit, et quam bene ille habitus est et donatus discesserit, seque ex illo intellexisse, Maiestatem Vestram Serenissimam in Prussia Gdani agere, ibidem centum et aliquot factiosos de Luteranis cepisse et 40 ex illis affecisse supplicio, quod quanto me impleverit gaudio, scribi nequit. Dolui tamen his de rebus et de aliis, quae apud nos aguntur, ne iota quidem ad me esse perscriptum, cum ad alios hic oratores ex illorum regionibus omnia deferantur, hisque potius quam famae creditur, fitque, quoties ad aulam venio, quod semper de novis partium nostrarum, aliquando etiam ab ipso caesare interrogor, et si recentes, ut vocant, a Maiestate Vestra litteras habeam. Ad hoc interdum id quod possum respondeo, iamque annus praeteriit, quod nullas acceperim. Nihilominus cum his novis caesarem accessi, eaque ex ordine recensui, quae illi fuerant admodum grata, quaesivitque de his quadraginta supplicio affectis, quales fuerint; dixi: „illos plebeios et capita factionum fuisse.” „Bonum”, inquit, „foret, si alibi etiam fieret.”
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 214v Ad ea ego occasionem nactus, insignem mihi et meis hic ab inquisitoribus factam ignominiam atque iniuriam dixi, qui istiusmodi regis sumus, cuius hac tempestate per Orbem Christianum in castigandis Luteranis et tuenda fide catholica non habeatur similis, et qui sub sua dicione talis haeresis et sectae homines, quoad eius fieri potest, nequaquam patiatur, unde sua maiestas caesarea liquido meam et meorum innocentiam cognoscere posset.
Respondit: de Maiestate Vestra numquam sibi aliud persuasisse, quam id quod christiano regi superinscribed⌈regiregi superinscribed⌉ convenit, neque de me, cum iam dudum illi notus essem, aliam se quam bonam et christianam opinionem habuisse umquam. Quod vero haec adversitas mihi accidisset magis casuifortuito et malignitati quorundam, quam recto iudicio esse adscribendum, non parumque id eum afflixisse, quemadmodum et mihi ipsi non foret incognitum, quam operam pro liberandis famulis meis impendisset, quod certe verum est; expertus sum, hanc tribulationem meam illi cordi et curae fuisse. Namque ut famulos meos liberaret, uni de inquisitoribus episcopatum dare coactus fuit. Nihilominus hinc abire non integrum mihi duco, sicut
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 215r Allatum etiam eo tempore huc fuit novum, quod serenissimus rex Hungariae profligasset quadraginta milia Turcarum, et quinque pontes super Savum fluvium ab illis constructos intercepisset, quod utinam sic esset. Fuit ideo hic gaudium non mediocre, dicebaturque passim regem Hungariae Turcas, et Maiestatem Vestram Luteranos pessumdasse. Idem nuntius Anglicus hic asserebat, magnam vim auri regem Angliae in suppetias regi Hungariae misisse. Fuit etiam paulo post dictum, quod rex Portugaliae 50 milia ducatorum itidem regi Hungariae misisset, et quod rex Franciae hanc pecuniam retinuisset in Gallia. De quo cum magnum cancellarium interrogarem, non de retentione, sed de pecuniis ex Portugalia missis dubitabat.
His diebus adhuc dominus magnus cancellarius, ut prius aliquoties scripsi, omnino relinquere curiam statuerat, rogaveratque caesarem, ut eum praemitteret in Italiam, ut saltem domui suae ordinem faceret et res suas componeret, ibidem se illum exspectaturum, quod si tam cito in Italiam non concederet, se rursus in Hispaniam reversurum. Super hac petitione caesar illi in dies respondere pollicebatur, quod tamen satis diu fuit protractum. Vocato tandem eo in colloquium, his modis eum hortatus est, ut maneret, quemadmodum ipse dominus cancellarius mihi retulit, imprimis: quod videret paucos se habere, quibus in his turbinibus bene fidere posset, et quod iam fidem et integritatem eius haberet perspectiorem, neminemque sciret, qui negotia omnia aulica et praesertim ea, quae iustitiam spectant, melius quam ipse dirigere et disponere posset, quocirca non conveniret, quod ad praesens abiret. Compertam praeterea haberet inopiam eius, et quantum debitis implicatus esset, BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 215v in quibus eum brevi relevare ac dignam meritorum suorum rationem habere vellet, quodque adhuc perseveraret, paulo post futurum, ut simul in Italiam proficiscerentur. His devictus bonus iste senex, ut ipse mihi retulit: „ego”, inquit, „si puella natus fuissem, impulsus precibus non diu virginitatem retinuissem.” Permisit se a caesare cum omnium, et potissimum meo non vulgari gaudio, iterum illaqueari.
Si hoc bono viro curia ista tam perplexa careret, nescio quem ordinem esset habitura. Nam illo adhuc hic exsistente, omnia negotia cum difficultate et variis dilationibus tractantur, licet ipse dexteritate sua prosit, quam plurimis. Quid fieret si abiret, cum hic nemo sit, qui illi prudentia, rerum gerendarum peritia, eximia virtute et singulari in omnes humanitate comparari possit? Ille profecto ex ipsa rei aequitate negotiis Maiestatis Vestrae Serenissimae Barensibus constanter favit, et me quantum potuit in his actionibus saepius confirmavit, promisitque mihi nuper, si forsan cum castro Barensi ante exitum viceregis finis non haberetur, ne hoc me turbaret, effecturum se apud caesarem etiam post illius discessum, ne ea in re praeter iustitiam quicquam fieret, neque se quicquam signaturum seu subscripturum, quod non foret iustitiae conveniens. Ego certe id de
Quamvis, ut supra scripsi, dominus cancellarius mihi promisisset, post abitionem viceregis se commode expeditionem castri Barensis tractaturum; non tamen destiti in dies urgere, immo et molestare caesarem, satius esse ducens, ut hic praesente vicerege aliquid certi conficeretur, quam quod iterum Neapoli novae et longiores ut prius de his disputationes fierent, sicque in perpetuo turbine volveremur. Ideo per totum istum mensem, quam primum
Confeci igitur aliud cf.
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 217v Addidit etiam, viceregem dixisse, quod Maiestas Vestra statum Barensem forsan Venetis vel aliis posset vendere, qui nunc sunt hostes, et ne deinde regno aliquod detrimentum aut grave discrimen oriretur, necessarium fore, ut castrum bene custodiretur. Quod si principes ipsi, hoc est Vestra Regia et Reginalis Maiestates praeessent in personis statui, non opus foret singulari iuramento de castri custodia, qua propter castellanus deputandus ad tale iuramentum astringeretur, quemadmodum ex decretatione videbitur. Consuluitque mihi dominus cancellarius, ut id ad praesens quod haberi possit acciperemus, fortassis aliquando commodius aliquid percepturi.
Respondi domino cancellario imprimis ad hoc, quod vicerex dixisset: Ludovicum Poczotum prius castri Barensis fuisse castellanum, verum esse non posse; nam proditorem istum novissimum castellanum, qui huic castro 16 annis praefuit, fide et honore posthabito,castrum hoc in manus viceregis dedisse, ab illo quingentis ducatis corruptus, unde liquido constaret, Poczotum non fuisse castellanum; sed aliud subesse; viceregem adhuc ad statum Barensem aspirare, unde castellanum suae farinae nitatur intrudere, quo facilius Vestram Regiam et reginalem Maiestatem defatiget et pertaesos faciat et forsan ad aliquas condiciones dimittendi statum inducat, quod tamen numquam succedet, nisi caesar praeter omnem aequitatem manifestam vim et iniuriam Maiestatibus Vestris velit inferre, quod a tanto principe debet esse alienissimum. Quod vero Maiestates Vestrae statum hunc Venetis, aut aliis, ut caesari incommodarent, deberent vendere, id illas BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 218r numquam habuisse in animo, hocque potius ex calumnia viceregis procedere, qua etiam in aliis rebus contra Maiestates Vestras usus est aliquoties, quam ex vero iudicio, cf. Ter. An. 126 ⌊hincque illae lacrimaecf. Ter. An. 126 ⌋, quibus adhuc aperte cupiditatem suam in statum Barensem demonstraret. Ad haec cancellarius: non timendum esse dicebat, siquidem viceregem id amplius non moliri posse, eumque bene esse contentum cum 16 milibus ducatorum, quos caesar illi dederit annuos, ex quibuscumque velit regni Neapolitani proventibus, ducatum praeterea Sulmonensem et comitatum de Ast, qui illi sunt commodiores, quam 20 milia ducatorum in statu Barensi, quodque caesar se omnibus modis ab eo absolvit, et ad istam profectionem in Italiam, quantum fieri potest, maturius expedit, hincque illius auctoritatem aliquando non semper eandem futuram: unde de ista ad praesens expeditione deberem esse contentus, aliud enim sub his bellorum turbinibus non posse fieri.
Cum itaque plane et sine condicionibus castrum hoc recuperare non potui, hanc expeditionem sub ea protestatione suscepi, si et in quantum Maiestatibus Vestris placeret. Primam condicionem, quae habetur in decreto remotionis sequestri, pauci facio, ea enim per terminum peremptorium his praefigendum, qui ad statum Barensem ius habere praetendunt, cum nemo sit, qui possit comparere, evanescet. Alia vero, quod castrum debet fideliter custodiri et non dari in manus hostium, me adhuc habet dubium, et non levem mihi suspicionem peperit, sub ea namque condicione castrum semper erit in caesaris, aut in illius officialium potestate semperque hoc vocabulum „fideliter” pro usu et in favorem caesaris interpretationem accipiet, quo castellanus illi obligabitur, et non minus, immo plus forsan, quam Maiestatibus Vestris obsequi et parere tenebitur, BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 218v sicque haec techna, ut mihi videtur, et quantum certis coniecturis possum assequi, honesto quodam praetextu palliatur, quod tamen post terminum praefigendum elapsum liquidius apparebit. Tunc siquidem transacto decreto libere Maiestatibus Vestris castellanum statuere licebit, nulla alia condicione, quam, ne castrum in manus hostium caesaris tradatur, adiecta, neque necessarium erit, quod castellanus sit persona fida et grata caesari, sicut prius vigore decreti fuit confectum; sed absolute Maiestatibus Vestris addicta. Quod si ita observabitur, portum attigimus, si vero hoc adverbium „fideliter” retinebitur, et pro caesare, ut timeo, interpretabitur, semper in alto navigabimus. Haec ideo tam clare Maiestatibus Vestris Serenissimis descripsi, ut quid sibi ista velint, bene apud se reputent atque perpendant. Nullaque alia fuit causa, quod caesar litteris Maiestatis Vestrae Serenissimae et meis relationibus tamdiu non responderit, quam ne hoc abditum, id est secreta castri retentio prodiret in lucem, quod tamen post istam expeditionem ulterius latere non potuit.
Et ne ullum quidem lapidem intactum reliquisse videar, iuxta hoc vulgare adagium: „Deo unum et Cacodaemoni duos cereos,” etc. misi ad viceregem, rogans, ut cum illi foret opportunum me in colloquium admitteret; unde famulo meo humanissime respondit: non fuisse necessarium, ut id peterem, se semper paratum quandocumque vellem, et si mihi commodum visum foret, pro crastino inter octavam et nonam horam me ad castrum conferrem, illic mecum conveniret.” Quod postero die feci. Eratque vicerex in conclavi cum caesare; significavi illi, quod adessem. Subinde ad me exivit ultra morem suum blanditer mihi arridens, quo mihi BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 219r versus ille trivialis venit in mentem: cf. Dionysius CATO Qui simulat verbis, nec corde est fidus amicus / tu quoque fac simile, sic ars deluditur arte ⌊Tu quoque fac simile, sic ars deluditur arte.cf. Dionysius CATO Qui simulat verbis, nec corde est fidus amicus / tu quoque fac simile, sic ars deluditur arte ⌋ Dedit mihi manum, sicque iuncti seorsum secessimus. Inde illi expeditionem hanc de castro Barensi ex ordine retuli, rogavique, ut quemadmodum illustrissimae olim felicis memoriae dominae duci Mediolani, matri reginalis maiestatis desideratissimae, fuisset amicissimus, in eadem etiam amicitia cum filia perseveraret, quae illi, et praesertim Maiestas Vestra Serenissima esset plurimum affecta, quodque efficeret, ut tandem istius negotii certus et iustus finis haberi possit; promisisset enim mihi caesar se ex animo id illi commendaturum, cumque iam per duos hic integros annos magno labore et dispendio nihil aliud egissem atque impetrassem, quam hanc expeditionem, quae tamen iam pridem diu fieri potuisset, rogabam, ut illam, cum in regnum Neapolitanum veniret, maturaret ac exsecutione prosequeretur, ne novae morae et difficultates, ut prius, per capita Hydrae succrescerent, quo tandem semel status iste, post tot turbines tranquillus redderetur, quod Maiestas Vestra Regia et reginalis omni benevolentia ac propensione essent repensuri.
Haec cum dixissem, nolens consulto refricare quicquam illorum moliminum, quibus ad statum inhiabat, composito humaniore vultu respondit, quod iam sibi esset haec expeditio a caesare commissa, quique illi iniunxisset, ut rebus Maiestatum Vestrarum, ubi posset, inserviret, quod se libenter facturum pollicebatur, daturumque se operam quam primum veniret Neapolim, ut cum officialibus Maiestatum Vestrarum Serenissimarum aliquem dignum et bonum virum castro Barensi praeficeret, qui in his bellis et tumultibus castrum hoc fideliter custodiret, quod alias non esset necessarium, si ipsi BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 219v principes per se ipsos statui praeessent. Hocque etiam alibi sic solitum fieri dicebat, ratione dumtaxat superioritatis, ne in absentia dominorum aliqua fieret ab officialibus neglegentia, quae fortassis principi superiori periculum in illius dominiis esset paritura. Meminerat domini Ludovici Poczoti, quod antequam in illum consensisset, omnes se istos quinque viros patricios a reginali maiestate praesentatos ad caesarem perscripsisse, qui ex his nullum pro castellano habere voluisset.” Hoc cum cancellario postea rettulissem, respondit: „longe esse a veritate alienum, nam id numquam in notitiam caesaris pervenisset.” Deinde me interrogavit vicerex: quid ageretur de magistro Prussiae et an uxorem duxisset, de quo id, quod scivi, rettuli. Quaesivit rursus a me, si reginula maior natu Maiestatis Vestrae Serenissimae alicui esset desponsata, et quot annos haberet. De annis respondi, cum de his mihi constet, et quod a multis procaretur, sed cum adhuc esset tam tenerae aetatis suspicarer, illam nulli adhuc esse promissam. Idque a me diligenter exquirebat, causam tamen non dixit, quam etiam scrutari non conveniebat. Inde ad plurima alia divertimus, et cum de his bellis et rege christianissimo incidisset mentio, dicebat: „evolavit ex manibus meis, pennis tamen non levibus relictis, quod si illum iterum sors mihi daret, non secus atque psittacum in cavea tractarem, eumque alium quam prius sermonem docerem.” cf. Fest. 343M ⌊Sed sero sapiunt Phryges.cf. Fest. 343M ⌋
Postremo in fine colloquii se obtulit Vestrae Regiae et reginali Maiestati, ubi illis inservire posset, — ut illius verbis utar — de bona voluntate se id libenter facturum. Verba quidem illa ab eo BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 220r obtinui, quis subsequetur effectus, brevi experiemur. cf. Cic. Marc. 22 Sed tamen cum in animis hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam ⌊Cor multas habet latebrascf. Cic. Marc. 22 Sed tamen cum in animis hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam ⌋, suspicorque quod adhuc in corde illius sit aliqua, in qua status Barensis delitescat. Consolatur me nihilominus id, quod de illo superiore die dominus comes de Nassau dixerat: multos quidem esse, qui plurima cupiant, sed non semper omnium desideriis responderi.
Fuit eodem tempore mecum
Utque semel huic historiae colophonem addam:
Bene tamen me sperare iussit, et has mihi litteras ad Vestram Regiam et reginalem Maiestatem dedit seque illis maximopere commendari rogavit.
Sic omnia expertus, nihilque pro meo intellectu intemptatum relinquens, clausas tandem commissiones seu litteras, quibus exempla illarum coniunxi, ad viceregem et ad Ferdinandum de Alarcon, nunc marchionem Vallis Sicilianae, in absentia vero ad illius locum tenentem non sine labore ab istis hic secretariis expedivi, habiturus etiam eiusdem tenoris duplicatas, quas paulo post Romam ad manus Velserorum mittere statui, cum hisque pauca scribere, ne propter haec bella, et quod iam per hanc viam
Instabam hic, ut ad marchionem Ferdinandum de Alarcon, sive ad BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 222r illius locum tenentem, litterae more Hispano scriberentur, quibus illi mandaretur a caesare trina vice, ut castro cederet; quas obtinere non potui, satis enim esse aiebant, et ego fere idem sentio, quod vicerex illi mandet, quandoquidem per eum prius castro erat praefectus, cui oboedire citius quam ipsietiam caesari cogetur. Quocirca danda erit opera, ut aliquis in regno Neapolitano inveniatur, qui pro castellano viceregi placeat. Ego hic, ut supra scripsi, hoc negotium ulterius promovere non potui.
Summa haec est et compendium omnium rerum hactenus per istos duos annos hic a me gestarum, diuque id ante praevidebam castrum hoc libere restitui non debere, sicut aliquoties scripsi, donec cum Gallis et his bellis finis haberetur. Causaque, quod sequestrum fuit interpositum et quod arx Barensis sic est intercepta, non fuit alia, quam splendida haec superiore anno in Galliam legatio et rumor iste de conclusis ibidem matrimoniis, quae non parvam hic auxere suspicionem, unde omnes morae et difficultates provenere, quarum adhuc finem, cf. Gel. 13.18.1-2; Adagia 1526 No. 402 ⌊cum inter os et offamcf. Gel. 13.18.1-2; Adagia 1526 No. 402 ⌋ plerumque plurima incidunt, tam cito futurum non video, praesertim donec castrum sub istiusmodi pendebit condicionibus, quibus durantibus anguem in sinu alere videmur, nisi cum castellano aliquod stratagema fieri posset etc.
Nova, quae alias hic habemus, haec sunt. Confoederatio contra caesarem, de qua prius scripsi, perdurat et fit, ut aiunt,
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 222v
auctior, exercitusque pontificis et Venetorum, qui fertur habere ad numerum 40 milia peditum et equitum, agit non procul a Mediolano circa Laudum(?) oppidum, quod interceperunt, in loco bene munito, detrectatque certamen, ut ab illa parte dicitur, de industria; ab ista fertur, quod ob metum, caesarianosque moris et taedio venturae hiemis conficere nititur. Capitaneum Venetorum, ducem Urbini, ut quidam dicunt, aegrum, quidam vero timore adactum ex castris in tutiorem locum Brixiam se contulisse ferunt, Venetosque a rege christianissimo magno cum desiderio exspectare suppetias. Dux Borbonensis in castro et civitate Mediolanensi cum manu militum non contemnenda se continet et paulo ante Venetos, qui commeatum ferebant Cremonensibus, fudit. Alia pars copiarum caesaris in Ticino sive Papiae, alia
Qua de re
Ea tempestate circa duodecimum diem Augusti caesar per dominum cancellarium oratorem Venetum et Florentinum ex Hispania abire iusserat, qui hic non pro oratoribus, sed pro exploratoribus habebantur. Unde cum se iam accingerent itineri et quisque illorum mihi valedixisset iamque Florentinus praecessiset, egerunt tantum apud caesarem nuntius pontificis, regis christianissimi et regis Angliae orator asserentes se nova mandata ad tractandum de compositione habituros, quod eis adhuc permissum fuit, ut manerent ulterius. Revocatus fuit itaque Florentinus ex itinere, a Veneto non tamen interea, quemadmodum mihi cancellarius retulit,
Vigesima die Augusti praeteriti pontifex breve invectivum, Romae 23 Iunii datum, caesari huc miserat, impingens illi culpam, quod causa esset omnium tumultuum et bellorum, quae in Orbe Christiano ab aliquot iam annis haberentur, taxans eius avaritiam, qua statum Mediolani et plurima alia, quae ad eum iure non spectarent, vi ambiret, et quod numquam ex animo ecclesiae Romanae favisset, sed omnes suos conatus per haec bella contra illam declarasset, plurimaque alia pro rege christianissimo et duce Mediolani Francisco ingerens, qui istius invectivae causa fuit. Nam pontifex postquam cum eo et aliis pro libertate Italiae, ut vocabant, contra caesarem conspirasset et marchionem Piscariae ad se multis pollicitis traxisset, promittens illi regnum Neapolitanum, qui non declinans a fide simulabat se huic conspirationi adhaerere; caesari tamen omnia clare perscribebat. Re igitur cognita, et cum iam dux Mediolani acrius obsideretur, videns pontifex illum a se in hoc discrimen perductum, scripsit manu propria caesari multa contra marchionem Piscariae mortuum, BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 224r conquerendo quasi ille fuisset causa istius conspirationis, in quam hunc ducem protraxisset, postulans summis promissis et precibus a caesare, ut ducem Franciscum, sic seductum rursus in gratiam, omne illi delictum remittendo, susciperet. Cui cum caesar manu propria vicissim rescripsisset, honorem imprimis marchionis mortui defendendo, et quod hanc remissionem, causa indicta, duci Francisco dare non posset, nisi prius videretur de iustitia, se deinde misericordiam ad istiusmodi preces facturum. Permotus hinc pontifex, cum iam omnia in lucem prodiisse cognosceret, aperte se per hoc breve invectivum declaravit.
Ad haec non immerito percitus caesar multa vehementius nuntio pontificis, qui hoc breve reddidit, respondit, magnoque cancellario iussit ad ea, et ut omnia, quae inter ipsum et summum pontificem regemque christianissimum atque alios acta sunt, nota fierent, per modum apologiae rescribere; quam in triginta paginas digessit, et omnia his inclusit, quae per haec superinscribed⌈haechaec superinscribed⌉ tempora se obtulerunt, nihilque contra pontificem intactum reliquit. Huius apologiae exemplum caesar nuper regi Angliae per hunc nobilem Anglum, de quo scripsi, transmisit, et paulo post nuntio pontificis 17 Septembris coram notario et testibus perlegi, et conscriptam deinde per modum clausarum litterarum dari mandavit.
Quam cum idem nuntius audivisset atque accepisset, obstupuisse fertur, dicens, quod post hoc breve caesari redditum, ad quod tanta essent rescripta, aliud accepisset multo mitius cum commissione, quod si primum non reddidisset, supprimere id apud se deberet, BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 224v et dare hoc ultimum. Cum autem sic evenisset, nihilominus se operam daturum, quo inter pontificem, dominum suum, et maiestatem caesaream pristinus amor, benevolentia ac observantia, si in aliquo decrevissent, re<d>integrari possent.
Spero, me etiam istarum litterarum ad pontificem, seu potius apologiae, copiam habiturum, excudi enim debet et variis linguis in omnium mortalium notitiam deduci. Cancellariusque cum primis mihi illius exemplum pollicitus, quod cum habuero, quantocius ad Maiestatem Vestram Serenissimam pervolabit, sed reor, hoc illam prius ex Germania, quam a me habituram, cum iam illac sit missam, et ibidem promiscue omnia matura et immatura prelis subici in more positum est. In fine istius apologiae enumerat caesar beneficia sua in pontificem, et veri pastoris officia, a quibus illum longe aberrasse asserit, et quantum auri ex suis regnis et dominiis ad curiam Romanam confluat, adducens in medium centum gravamina Germanicae nationis, quodque hoc auro suorum, cum potius contra infideles vertendum esset, ipsemet impetatur, et per hoc exercitus conscripti dominia sua praeter rationem et aequitatem invasere. Unde hortatur pontificem, ut arma, quae illi non conveniunt, deponat, quod et ipse se facturum pollicetur, clavesque aureas contra infideles convertat et in christianos Petri clavibus utatur, criminationemque per hoc breve obiectam diluat, in paternamque gratiam redeat. Quod si non fecerit, se sua omnino tueri in animum induxisse, et ab ea indigna criminatione se ad concilium generale, quod pro BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 225r tempore et loco convenienti institui postulat, referre, illique se suaque omnia subicere. Qua de re sibi terminum praefigi et apostolos dari, more appellantium instantissime petit. Quid inde futurum, temporum successus docebit.
Fuit etiam huc nuper alia apologia allata Parisiis in mense Augusto suppresso nomine auctoris excussa in defensionem regis christianissimi, quod iustis rationibus foedera et pacta cum caesare in Madrillis confecta non servaverit neque servare teneatur. Ad quam dominus cancellarius abunde respondit, et omnia, quae inter caesarem et regem christianissimum transacta sunt, quam copiosissime descripsit, eaque ab ipso domino cancellario legi ad decursum fere trium horarum audivi, de quibus tamen neque disputare, neque iudicare meum est. Cumque haec propediem in lucem dabuntur, Maiestas Vestra Serenissima cum primis etiam habitura est exemplum, ne illam quicquam istarum rerum lateat.
Rex Angliae per oratorem suum, quoad eius fieri potest, elaborat, licet istius ligae defensor appelletur, ut se particip{i}um seu <...>, ut vocant, neutralem praestet, et ut se mediatorem facere posset, quo forsan per eum tractatus fierent, ut vel indutiae, vel pax certa conficeretur, omnemque operam pro obsidum restitutione, qua pecuniis redimerentur, impendit. Qui tamen ut a cancellario intellexi, cum rex christianissimus nihil in articulis contentum prosequitur, immo adhuc graviora minatur, durius quam ante observabuntur, et ad nescio quod castrum perducentur, remotis ab illis omnibus aniculis et pueris, BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 225v qui cum eis huc advenerunt, sic quod nemo sciet, ubi sint, aut quid cum eis agatur; dicuntque hic, cum pater hinc suis technis ex cavea evolavit, quod nidum cum pullis cautius custodient.
Causa cur ista fiunt, haec est. Nuntiavit nuper 24 Augusti rex christianissimus per oratorem suum caesari praesente nuntio pontificis, oratore Anglo, Veneto et Florentino vehementius, ut hic autumant, quam conveniebat, quod sibi filios suos omnino restituere deberet, quod si non fieret, se illos modis omnibus recuperaturum. Unde hic non parva nata fuit tragoedia, quandoquidem caesar pro sua iustitia et ob fraudem et perfidiam, ut hic vocant, qua rex christianissimus ex captivitate se asseruit, duellum illi obtulit. Itidem vicerex fecisse fertur. Quod si regi christianissimo ob dignitatem regiam id forsan non conveniret, daret in locum suum aliquem sui sanguinis, velintque non solum scriptis et subscriptis articulis, verum etiam manu toti mundo iustitiam suam, et, ut hic aiunt, illius dolos dare in lucem. Id tamen, reor, non ex cancellarii consilio processisse, sed illius qui circa Ticinum, dum alii pugnabant, maxime fossa et vallo obice se defendisse perhibetur.
Illustris dominus dux Ferrariensis inter utrumque volat et in medio se continet nullique adhuc se totum addixit, licet a pontifice et Venetis multis pollicitationibus sit illectus, non tamen his, quibus illi satisfit; nolunt enim reddere, quod ademptum est, immo adhuc adimere quaedam, quae possidet, quapropter plus videtur hic haerere. Impetravit nuper a caesare BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 226r investituram ad ea, quae ab imperio habet, quocirca orator eius, qui hic agit, vir doctus, cum quo mihi singularis est consuetudo et familiaritas, apud cancellarium imperialem, dominum propositum de Waltkirchen, opera mea usus est, quam illi oppido quam libentissime impartivi, fuitque illi non inutilis. Isque sic se gerit, quod nisi ille et ego hic amicorum, alii omnes hostium oratores vocantur, cum quibus igitur raro nobis esse solet commercium.
Venerat huc novum superiore die, quod pontificis, Gallorum et Venetorum classis obsederat Genuam, quodque Andreas de Aurea, pontificis capitaneus, habuisset tredecim triremes, tres naves grandes, et duas brigantinas, Galli sedecim et Veneti duodecim triremes, sed tempestate abacti solverant obsidionem, ferturque parum Genuae ob hunc impetum trepidatum fuisse, quamvis post tempestatem reditus classis et obsidionis speraretur. Quamobrem cum iam duriora instant tempora, in quibus triremibus navigari non potest, vicerex se navibus maioribus armavit, quae in mari ventis et tempestatibus exagitato se tutius et commodius sustinere valebunt.
Fuit etiam hic aliquamdiu constans fama, et data opera emissa, quod cum hac classe viceregis caesar ipse in Italiam traicere debuerat, idque a plerisque credebatur, unde hic mirabiles motus crescebant; putabatur enim caesarem hanc abitionem BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 226v celare de industria, et quod deinde praeter omnium opinionem, quasi venatum iret, dispositis omnibus per viceregem, quae ad huiusmodi profectionem spectarent, cum his navibus solvere debuisset. Inde, reor, classem hanc confoederatorum Genuam obsedisse, ne illic, cum sit portu propinquior applicare potuisset. Sed rumor iste tum demum in fumum abiit, neque futurum est, ut hic passim multi loquuntur, quod tam cito caesar deinceps in Italiam sit venturus, cf. Disticha Catonis II 26 ⌊fronte capillata posthac occasio calvacf. Disticha Catonis II 26 ⌋.
Caesar nihilominus molitur aliquid, cum ad nihil aliud intendat, quam ut modis omnibus pecunias conquirat, qua de re et statum suum in multis caeremoniis aulicis minuit, nulliquestipendia et pensiones, neque etiam officialibus in istis suis regnis solvit, quos tamen certis rationibus, ut contenti sint, adegit, et sic omnes officiorum pensiones suspendit, et quicquid potest, ut supra scripsi, oppignorat, medietatemque et ultra proventuum regnorum istorum obligavit, ut coacervet et nervos sibi congerat. Faciunt idem omnes, qui curiam sequuntur, et ut cancellarius nuper mihi rettulit, quod sibi caesar etiam iniunxisset, ut statum et expensas suas, quantum posset, extenuaret. Quo factum est, quod plures de nepotibus et amicis suis hoc tempore in Italiam miserit. Contrahuntur vela, quo aliquando, cum opus fuerit, plenis carbasis navigari possit.
Iam fere hucusque mensis est, (quod felix sit et faustum) quo
ms 1 Columbari meo⌈Columba meams 4 Columba mea,
ms 1 Columbari meo⌉ nullius sunt usui et putrescunt, sed frustra optamus, quae emere cogimur patiemurque paulo post in defectu lignorum ingentia frigora, montibus iam supra nos undique nivibus obductis, quas per {per} omnes istos aestus clare semper vidimus. Qua de re, cum mardurinae mihi desunt, quae domi a tineis absumuntur, ovinis me utcumque munivi pellibus, quae tamen hic carius, quam apud nos vulpinae venduntur. Gratum mihi etiam est plurimum, cum per Dei gratiam istos ardores et flammas incolumis superavi, quod haec frigora veniant, cumque intensioribus assuevi, ista nihil moror.
De Mauris circa Valentiam sic res habuit. Postquam ante triginta quinque annos hoc regnum per avum caesaris maternum, Ferdinandum regem, fuerat subactum, Mauri omnes, qui hic et alibi remanserant, ad fidem Christi compellabantur. Eam, quemadmodum inviti susceperant, sic etiam sunt prosecuti, et cum tempore, praesertim circa Valentiam, in paganismum relapsi, quod aegerrime ferentes hi, quibus inde quaestus peribat, caesari superiore anno persuaserunt, ut edictum sub poenis durissimis emitteret, quo omnes fidem Christi rursus profiterentur. Id cum Mauri multis oblatis condicionibus BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 227v evincere et mitius reddere non poterant, omnes pariter conspirarunt, satius esse ducentes praesenti morte, quam longiore cruciatu pro secta sua enecari, congestisque omnibus bonis suis, cum coniugibus, liberis et iumentis in quendam montem circa Valentiam non procul a mari se contulerunt, eumque natura munitum, industria et assiduo labore effecerunt munitiorem, indeque per varios incursus ad loca vicina, nemine resistente, libere vagabantur, villasque et oppida diripientes, neque parsum ecclesiis, in illas more suo saevientes, Eucharistiam secum abduxerunt redimendamque a christianis pro novem milibus ducatorum taxaverunt, nihil hostile in extrema desperatione constituti omittentes, quo et commeatum et ea, quibus se diutius possent continere, colligerent.
Venerat interea ad illos in mense Iulio praeterito Turcus quidam pirata, cui nomen
Dimicatum est acriter, et de nostris tam Hispanis quam Germanis, plures desuper scorpionibus, catapultis, fundis et lapidibus caesi et abiecti, totoque hoc die parum feliciter successit, erant enim aditus magis ardui quam putabatur; non tamen a Germanis fuit cessatum, itidem etiam ab alia parte ab Hispanis, sed tota nocte in coeptis stationibus perseverantes, et rursus in aurora procedentes, multo labore ascensum nacti, cum iam segnius Mauri ob metum et nostrorum constantiam se tuerentur. Post octimestre spatium, quo montem occupaverant, omnes fere trucidarunt, mulieres item plurimas confoderunt, a quibus per missiones lapidum plurimi male erant affecti. Occisi sunt in hac colluctatione plus quam centum Germani BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 228v pedites, et ultra ducenti ex iaculis venenatis vulnerati, ex Hispanis, cum cautius sibi prospicerent, pauci perierunt.
Mulier quaedam ut se salvaret, Eucharistiam e sinu contra peditem Germanum protulit, qua ille reverenter accepta, sacerdoti dedit, et cum sollemni processione ad primam ecclesiam, Deo gratias agentes de victoria, detulerunt. Inventa est in eo monte magna et opulenta praeda, qua post longam inopiam, quam hic passi sunt Germani, cum illis a duodecim mensibus non erat persolutum stipendium, divites facti captivisque sub hasta venditis, alacres ad classem sunt profecti. Quod si non advenissent, adhuc Mauri incolumes condiciones exspectarent.
Utque etiam nostros Mauros attingam. De rebus Prutenis nihil amplius, quae prius hic passim personabant, auditur. Res istius ordinis omni ex parte silentio sunt obvolutae. Credo etiam quod dux Brunsvicensis, ut certo intellexi, nihil in his hic expediverit, quodque electus Lundensis, de quo id, quod supra scripsi, habui, ex odio contra dominum ducem Prussiae, propter regemsuum hoc idem mihi rettulerit, de quo mihi Cornelius Scepperus plurima dixit, quae consulto praetereo. Idem etiam asseruit se vidisse et legisse articulos matrimoniales inter ipsum regem et reginam mortuam confectos, in quorum uno fuerat cautum et conventum, quod rex Daciae magistro et ordini Teutonicorum obligatus et devinctus erat suc BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 229r currere et ferre suppetias contra quoscumque hostes, a quibus invaderentur, vel quos illi invaderent. Quantum iste articulus utrisque profuit, utrimque sunt experti.
Hoc certe ridiculum omittere non debeo. Cum hic dux Brunsvicensis multas litteras et commissiones contra Luteranos expedivisset, non alia de re, quam ne frater suus habitumordinis abiceret et soror monialis monasterium egrederetur, cui, si nuberet, dotem dare cogeretur, prae se ferens in Luteranos acerrimum animum, reliquit hic per incuriam, cum exiret hospitium, librum quendam a Lutero editum, in quo, cum missam audiebat, orare fuit solitus. Quod cum caesari relatum fuisset, resolutus in cachinnos inquit: agnos contra lupos agere videbatur, pellem tamen lupi post se relinquens. Sic transit orbis.
Et ne quicquam lateat, quod Maiestatis Vestrae Serenissimae scientia sit dignum: ostensum mihi fuit nuper foedus, ut vocant, sanctissimum, tempore Maii praeteriti inter pontificem, regem christianissimum et Venetos per illorum procuratores et nuntios, ut prius scripsi, in Gallia confectum, in quo regi Angliae, et eis, quos ille voluerit, et duci Mediolani Francisco, pro quo pontifex et Veneti promittunt, locus relinquitur. Praeterea etiam his datur ad istam confoederationem aditus, quos rex christianissimus nominavit et sibi ascivit, scilicet Scotiae, Navarrae, Lusitaniae, Poloniae et Hungariae reges, Subaudiae, Lotharingiae et Geldriae duces, utque illius foederis verbis utar, BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 229v illustrissimos, strenuos et magnificos viros, dominos Helvetios tredecim cantonum altae ligae Alemaniae ipsius christianissimi regis compatres. Quod cum legissem, non potui mihi a risu temperare, cum tam grandes istorum vaccimulgorum <titulos>, regibus sine digna praefatione relictis, viderem, respondique illi, qui hoc foedus mihi non abs re monstravit, volens a me desuper fortassis aliquid expiscari: quod liberum fuisset Turcas, Tartaros, Persas et Arabes in haec foedera inscribi, illisque vicissim, si in eo velint esse necne, suo uti arbitrio. Alioquin Maiestatem Vestram Serenissimam satis domi habere cum amicis et hostibus suis negotiorum, non oportere se illis foris implicare. Si vero quicquam in his posset, quo communis aliquando et firma pax fieret, quam nemo Maiestate Vestra Serenissima cuperet ardentius, se profecto nullam operam omissuram, neminemque gravius ob haec bella, quibus Orbis Christianus undique perturbatur, affici et ex animo dolere, quam Maiestatem Vestram, quae infidelium vires in dies experiretur, et pro sua prudentia hinc Christianitati magnum malum portendi certo prospiceret. Collaudata tandem Maiestatis Vestrae Serenissimae huiusmodi propensione, ille cum suo foedere a me discessit. Cuius exemplum etiam, cum omnia his diebus debent publicari et imprimi, Maiestas Vestra Serenissima cum primis est habitura.
Venit huc novum, cum haec scriberem, quomodo Tartari magno numero in regno Maiestatis Vestrae Serenissimae passim grassarentur interim, quo illa rebus Prutenis et Luteranis in Prussia pacandis et aboliendis fuit occupata, quod etiam litterae ad me Georgii Hegel,
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 230r
quae hodie una cum reginalis maiestatis Crac(oviae) 14 Iulii datis, mihi sunt redditae, confirmarunt. Quantum hoc malo nuntio sum perculsus, scribi nequit. Alias, nisi idem Georgius mihi aliquando scriberet, quid apud nos ageretur, penitus ignorarem. Ex litteris reginalis maiestatis, quae nihil de his, quae apud nos eveniunt, scribere solet, nihil tale intellexi. Si tamen quid prodesse possit, vel ut saltem commiserationem aliquam afflictionum nostrarum assequerer, ad
Iam annus elapsus est, quod, ut supra scripsi, a curia Maiestatis Vestrae Serenissimae nullas litteras accepi, et cum illa interim multa praeclara in patria mea et alibi gessit, quae huc passim per incertos auctores feruntur, esset quidem, meo iudicio, aliquando non inutile, quod de his et aliis rebus, quae apud nos aguntur, interdum certior fierem, possent se ea ad plurima hic accommodare, quae et aestimationi Maiestatis Vestrae Serenissimae apud istas nationes accessionem et rebus mihi commissis singulare adminiculum praestarent. Ex re enim plerumque optima nascuntur consilia.
Scripsi hic paulo altius, quod non sit mihi bene integrum BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 230v
sine
Succedente tandem tempore, cum puer meus ex innata malitia curiosior, ad puellas istas obiter aliquando introivisset, BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 231r et quemdam ibidem alium fratrem Vincentium eiusdem ordinis, abiecto habitu cum provectiore de illis lusitantem offendisset, coepta fuit alia haberi opinio, visaeque sunt saepius duae de istis puellis domum, in qua confessor caesaris agebat, frequentare, illacque in noctis crepusculo devertere et redire diluculo, interdum etiam ibidem per triduum et totidem noctes subsistere, et quando domi agebant a pueris ipsius confessoris perpetuo conveniri, modo aliquid ferebant in lancibus, modo lances referebant, ut in his rebus fieri solet, erantque multa alia certiora signa, quae iusta suspicione carere non poterant, licet quaedam inter eos consanguinitas fore diceretur.
Quo factum est, quod forsan aliquis de meis, ea, quae videbantur, reticere non potuit, et quod sic iam haec res in fabulam vulgo proferebatur. Quod aegre ferentes fraterculi, qui sub ista summa hypocrisi, qua hic vivitur, aliis longe sanctiores reputari volunt, ut se ulciscerentur, moliri coeperunt, neque alios modos, quam ut inquisitoribus me cum meis pro Luteranis deferrent, invenerunt. Qua de re hospitem ipsum et quendam nebulonem Biscainum, qui mihi pro cursore servierat, a me dimissum, in testes vocarunt et clandestinos processus fecerunt. Sed tamen nihil efficere poterant ante viceregis adventum. Cum ille ex Italia appulisset, et bonus iste confessor animadvertisset eum mihi et negotiis Maiestatis Vestrae Serenissimae pessime affectum, cum illo se iunxit, et postquam iam quilibet eorum seorsum contra me caesarem concitare niteretur, inquisitores cum ficto hoc processu BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 231v induxerunt, et longam contra me et meos calumniam proposuerunt.
Unde cum causam istius odii et captivitatis caesari ad unguem exposuissem, protestatus, quod nihil in confessoris et aliorum ignominiam a me diceretur, sed saltem ut veritas et innocentia meorum inde emergeret, haberetur enim ipse confessor istarum puellarum consanguineus, respondit maiestas sua: „quomodo potest esse ex illarum sanguine, cum pater et mater illarum sint Marrani, et ipse sit nobilis ex domo, quae numquam Marranos habuit.” Voluitque ut hanc historiam Gallice scriptam, personis non nisi per signa nominatis, sibi darem. Quod cum fecissem, elaboravit maiestas sua serio, conferens uni de inquisitoribus licentiato de Suarez episcopatum, cum cognovisset ex odio et malitia huiusmodi traditionem factam, quod tandem famuli mei liberabantur, et nisi sic se res habuisset, numquam istarum harpiarum manus evasissent.
Haec igitur tam diffuse Maiestati Vestrae Serenissimae descripsi, quo liquidius causae istius meritum meamque et meorum innocentiam perspiciat, et quid hic ab isto vicerege passus sum, et ut, quo in periculo fuerim sub Maiestatis Vestrae Serenissimae servitio, clementer perpendat, neque adhuc abs re vereor, ne haec tragoedia
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 232r
mihi hic aliquando obsit. Nuntiavit enim mihi ex itinere
Quapropter Maiestatem Vestram Serenissimam suppliciter rogo, ut cum me hinc, et hoc utinam brevi, revocare dignabitur, velit per litteras suas mihi securitatem redeundi a
Exstant etiam non pauca cf.
Perlatum est huc paulo ante, cum post novissimam confectam pacem
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 659, f. 233r
Dignetur itaque mihi mandare, per quod iter mihi erit redeundum, et quid per me ulterius fieri velit, in quod, quantum eniti possum, totis viribus, donec fruor halitu, incumbam, neque me a fidelis servi et subditi officio ac debito, pro quo Deum sedulo deprecor, deflexisse cognoscet umquam.
Alia huic volumini inserenda digna Maiestatis Vestrae Serenissimae notitia ad praesens non restant, cui humillime supplico, cum ita mihi discedenti iniunxerit, ut de omnibus etiam levibus rebus, quae hic se offerunt, quam copiosissime scriberem, dignetur his incultis meis et longis scriptionibus dare veniam, contentaque in eis non secundum tenuem meum intellectum, sed iuxta incomparabilem suam prudentiam metiri et aliquando longae et durae meae servitutis clementiorem habere rationem. Iam enim totus senui et canui in servitiis Maiestatis Vestrae Serenissimae, cui me suppliciter, ut domino meo clementissimo commendo.
Datum
Serenissimae Maiestatis Vestrae humillimus servus
cf.
BNW BOZ 2053, TG 26, No. 3256, f. 74r
Exemplum decretationis ad viceregem.
Fiat iuxta formam decreti in personam gratam caesari seu eius viceregi ex parte reginae nominandam, quae ultra iuramentum in decreto positum etiam teneatur praestare iuramentum, quod is fideliter castrum custodiet, nec ad hostium manus dabit seu tradet, darive aut tradi patietur.
Exemplum decretationis ad Ferdinandum de Alarcon.
Fiant litterae Ferdinando de Alarcon, sive eius locum tenenti, quatenus ad mandatum viceregis castrum dimittat personae, ut praetermittitur, nominandae et eligendae una cum omnibus rebus et munitionibus, quae tempore ingressus sui in eodem castro repertae fuerant.