Scripsi alias Reverendissimae Paternitati Vestrae, qualiter futurum erat, ut Dominica 3-a Adventus[1] generale concilium deberet aperiri. Nunc autem annuntio, quomodo cursor ⌊summi pontificis⌋ et Reverendissimorum Dominorum Cardinalium huc venit die XI Decembris duobus diebus ab ⌊Urbe⌋ veniens cum litteris, ut concilium praedicto die aperiatur, et quia in tenebris venit, iussum est praeconi huius Urbis alta voce clamare et omnes monere ad ieiunandum et sequenti die in processione per cum devotione singulari promerendum adiungens commissione legatorum plenariam indulgentiam omnium peccatorum in recompensam misericorditer fore concessam. Die XII erat congregatio ⌊trium cardinalium legatorum⌋ cum ⌊cardinali Tridentino⌋ et omnibus episcopis hic praesentibus in domo ⌊senioris legati⌋ ad effectum, ut divulgarentur litterae et bullae ⌊pontificis⌋ super concilio aperiendo. Item de devotionibus et caeremoniis solito more observandis, quod videlicet cum mitra alba bonae telae et rubeis pluvialibus unusquisque incederet et locum in processionibus sessionibusque secundum seriem servaret. Hodie videlicet XIII Decembris processio facta est ab ecclesia Sanctae Trinitatis prope moenia Urbis sita ad ecclesiam cathedralem per episcopos et praelatos supradictos, cantatum “Veni Sancte Spiritus”, “Veni Creator”, litania ms. letania(!)
⌈litanialitania ms. letania(!)
⌉, missa per ⌊antiquiorem legatum⌋ de Sancto Spiritu celebrata, oratio per quendam episcopum fratrem ⌊Cornelium⌋ ordinis Sancti Francisci facta. Quae autem post haec fient curabo, quod ea fideliter sciat Reverendissima Dominatio Vestra, cuius praesentiam reverendissimus dominus ⌊cardinalis Tridentinus⌋ (qui numquam cessat bene loqui de Reverendissima Dominatione Vestra) et plures episcopi Hispani et Galli (qui virtuosissimam conversationem Dominationis Vestrae dudum noverunt et venerantur) exspectant. Quod ita seriose proceditur in hac materia credo unam esse (inter alias) causam, quod ⌊rex Portugaliae⌋ scripserat ⌊papae⌋ de concilio omnino aperiendo. Copiam earum litterarum alias mittam. Misit etiam tres religiosos fratres theologos, quorum unus est hic, reliquis in via ob aegritudinem impeditis. Is frater dix<it> Luteranos misisse legatos suae perfidiae ad ⌊regem Portugaliae⌋ in eorum dementiam alliciendum, sed dum portui adventarunt, quidam Germanus on the margin⌈GermanusGermanus on the margin⌉ avisatione data monuit, ut subito recederent, si esca ignium sine omni misericordia fieri non vellent. Item ab ⌊Hispaniis⌋ venturi sunt adhuc doctissimi episcopi et praelati plures. Item a ⌊Portugalia⌋ ⌊frater ⌊regis⌋⌋ quidem archiepiscopus, Item ms. Ita(!)
⌈ItemItem ms. Ita(!)
⌉ a ⌊Galliis⌋ et Germania ⌊Eistatensis⌋ cum ⌊Cocleo⌋ et similibus. Interea Reverendissima Paternitas Vestra suis sanctissimis precibus et eleemosynis iuvet sanctum propositum nostrum, ut tandem Deus nostri sit memor in tribulationibus, quae innoverunt nos nimirum, et felicissime valete.