AAWO, AB, D. 19, No. 53_1
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quod omnes Deum precati sumus, id eius benignitate et clementia factum iam esse Reverendissimae Dominationi Vestrae paulo ante scripsi. Designatus est enim reverendissimus ⌊dominus Plocensis⌋ Cracoviensis episcopus, quod felix illi et faustum Deus esse velit ad multos annos. Archiepiscopum habemus ⌊eum⌋, qui fuit Cuiaviensis; Cuiaviensem, qui fuit Chelmensis: dominum ⌊Andream Zebridovski paper damaged⌈[ski]ski paper damaged⌉⌋; Chelmensem, qui fuit Camienecensis: dominum ⌊Ioannem Droiowski⌋; Plocensem: dominum ⌊Bilinscki⌋ veterem secretarium; palatinum Lanciciensem - dominum ⌊Iaronda⌋. Mortuus est et ⌊Brzestensis palatinus⌋, in cuius locum non est adhuc quisquam suffectus. Sed de palatinis non perinde nostra refert. Utinam ecclesiae modo prospectum foret. Cuius caput languidum.
Quae scribit de silentio bono viro imposito, non mediocriter animum meum perturbarunt. Ingens haec est audacia, ⌊reverendissimus dominus⌋ cum s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ ⌊maiestate regia⌋ se de eo consilium initurum scribit.
⌊Constellatum⌋ huc brevi venturum auditum est ex ⌊maiestate reginali⌋. Suspicamur, quod de bonis Pucensibus sit acturus.
De ⌊Alexandro⌋ nondum lectae sunt litterae, nam doctor Andreas numquam excedit e cubiculo regio, etiam si bene iam habet ⌊maiestas regia⌋. Habui a domino ⌊Caspare Hanno<vi>o⌋ litteras 26 Septembris datas, quibus quemadmodum res cum ⌊Alexandro⌋ acta sit, pulchre describit et se bona spe esse ostendit. Non arbitror datas illi esse litteras, quas optabat, salvi conductus.
Cum ⌊Thorunensi muliere⌋ ex mandato ⌊reverendissimi domini⌋ egi, si quod illa postulabat amice res transigi posset. Volebat hic partitionem bonorum fieri. AAWO, AB, D. 19, No. 53_2 Quae cuiusmodi sint, nemo nostrum novit. Obtulit ad extremum mille florenos. Ego viginti postulabam, atque ita rebus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ infectis est discessum. Quod in hac causa studium praestat Reverendissima Dominatio Vestra, est ⌊reverendissimo domino⌋ gratissimum. Benevolentiam istam Reverendissimae Dominationis Vestrae in se grata semper recordatione prosequetur.
Ut articuli postulentur a proconsulibus, curae mihi futurum est, verum alio tempore.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.