Servitia mea, velim, perpetuo commendata esse Vestrae Reverendissimae Dominationi.
Ego certe summo desiderio saepius ad Vestram Reverendissimam Dominationem scriberem, praesertim cum novitates se offerunt. Ut iam iam post conflictum ad ⌊Carignanum⌋[1], ubi certe multi boni et emeriti occubuere, neque hosti incruenta victoria cessit, ita ut nihil praeter nomen victoris et forte viginti tormenta in lucrum cesserunt. Postea vero quarta aut, ut alii stabunt, quinta praesentis mensis omnes vires Italicae, quae ⌊Gallum⌋ sequebantur, contritae sunt[2]. Omnia capita capta aut caesa, quorum nomina aliqua in scheda Vestra Reverendissima Dominatio videbit[3] .
⌊Barbarossus⌋ diu per ⌊regem Galliarum⌋ in suo sinu nutritus, et plus quam unum milionem cum dimidio coronatorum in eum transfuderit[4]. Is iam abiit et omnes naves Gallicas spoliavit tormentis et remigibus. Sunt, qui certo volunt maiorem partem classis Turciae Gallicae una cum capitaneis abduxisse et in orientem navigasse[5] .
⌊Lucenburgum⌋, quod anno praeterito ⌊Gallus⌋ occupaverat, ignobile oppidum, quod tamen maximis expensis mirabiliter fortificavit, hic nunc sine sanguine et cum maximo videlicet foenore ⌊caesari⌋ ce paper damaged⌈[ce]ce paper damaged⌉ssit[6], nam illic reperta sunt sexaginta tormenta maiora pro deiciendis muris, alia viginti ms. viginta(!)
⌈vigintiviginti ms. viginta(!)
⌉ aut triginta minora ad confligendum commoda, item tria milia centenariorum pulveris et alia multa.
Iam oppidum ⌊Camerse⌋[7] deiectis muris {se} in gratiam et omnimodam voluntatem ms. voluntatis(!)
⌈voluntatemvoluntatem ms. voluntatis(!)
⌉ ⌊caesaris⌋ se dedidit, atque ita progreditur caesar in ⌊Gallias⌋[8].
Non dubito, quin Vestra Reverendissima Dominatio sciat conclusionem imperii noviter hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉ ⌊Spirae⌋[9] de auxiliis contra ⌊Gallum⌋ et ⌊Turcas⌋[10], ⌊Germaniam⌋que omnino pacatam ms. pacata(!)
⌈pacatampacatam ms. pacata(!)
⌉ et concordem[11], item pacem inter caesarem et ⌊regem Daniae⌋[12], progressu<m> ⌊regis Angliae⌋ cum ⌊Scotis⌋[13].
Nunc vadit reverendissimus dominus ⌊Franciscus Ricius⌋ liber baro in Sprincznstein[14], praepositus cathedralis ecclesiae Tridentinae, serenissimi ⌊regis⌋ mei[15] consiliarius qui ... illegible⌈...... illegible⌉ cum ⌊oratore⌋ caesareo[16] ad serenissimos ⌊reges Poloniae⌋. Volui, ut ipse mihi bonus dominus et amicus Dominationem Vestram Reverendissimam, si saltem Eandem illic reperiat, adeat meque commendet. Quem Vestrae Reverendissimae Dominationi commendo, et me pariter.