List #2145
Bonaventura KNOR do Ioannes DANTISCUSLeipzig, 1539-05-04
odebrano [1539]-06-12 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 6, f. 1v unnumbered after f. 39
Reverendissimo et Ornatissimo
Ornatissime Praesul.
Cum sim et natura verecundior, quam ut alicui litteris meis ultro soleam negotium facessere, et hucusque tumultibus plusquam panicis iactati sumus, quo minus ulla scribendi occasio contigerit, cum vero singularem Celsitudinis Tuae in me beneficentiam animo complector, eloqui, ut dignum est, vix queam, quantopere istum tuum in me animum ex amicorum litteris agnoscor, venerer atque exosculer. Ac iam pridem circumspicio, quonam pacto tantae munificentiae meam vicissim animi grati propensionem testatam efficiam. Quidquid igitur favoris, quicquid benignitatis, quicquid subsidii Tua Magnitudo in evehendo tuendoque studiorum alumno impendit, id totum in me collatum nunc esse ducam gratiasque, quoad manebit huius animae corpusculique copula, semper habituri sumus quam maximas. Quamquam autem his litterulis sciam me dignas non posse referre gratias, attamen significationem hanc gratae mentis ostendere non indignum fore arbitratus sum et haec utcumque conscripta doctissimis Celsitudinis Tuae auribus committere volui. Neque vero te poeniteat istius animi, non erit ingratus, quin aliquando magis re ipsa quam verbis declarare cupit munusque sibi gratissimum, quod ne exspectanti quidem accidit, fuisse semper commemoret. Equidem optarem mihi dari, si quicquam huiusmodi proficitur votis, vel Nestoream eloquentiam, tantisper dum tanti beneficii memorem gratumque possim exhibere animum, aut qualem
AAWO, AB, D. 6, f. 39v
dicendi vim veteres poetarum fabulae subnotarunt in
Studiosissimus cliens