BCz, 1597, p. 611
Reverendissime in Christo pater et domine, domine mi colendissime.
Fidissimorum obsequiorum meorum praemissa diligenti commendatione.
Redditae mihi sunt ⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae 17 die Martii cum ⌊⌋ alligatis ⌊venerabili capitulo⌋ et fasciculo litterarum pro venerabili domino ⌊Fabiano Voyanowski⌋ canonico, quas per primum occurrentem transmittere curabo, nam feria quinta elapsa discessit et iterum brevi ad ecclesiam rediturus. Nova quae accepi ex ⌊Cracovia⌋ sunt de antiqua data, spero tamen in dies recentiora ea, quae fuerint, cum omni diligentia perstringam certamque reddam de omnibus Reverendissimam Paternitatem Vestram.
Quam Christus dominus velit diu felicem et incolumem conservare Dominum Deum oro.
Datum ⌊Warmiae⌋, 17 Martii anno Domini 1539.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae addictissimus servitor ⌊Paulus Plothowski⌋ praepositus et canonicus Warmiensis
Postscript No. 1:
Mitto etiam ⌊⌋ Reverendissimae Paternitati Vestrae, venerabilis capituli responsum ad ⌊⌋ eiusdem.
Postscript No. 2:
BCz, 1597, p. 613
Reverendissime Domine.
Quod tangit mulierculas duas, illae adhuc manent nobiscum, verum quidem quod dicunt se velle abire, una ⌊Marienburgum⌋, alia ⌊Gdanum⌋. Una quidem domini ⌊Alexandri⌋ sabbato elapso accepto unico puero abivit secundas censuras diruendo superinscribed⌈diruendodiruendo superinscribed⌉. Quam credo iterum redituram, si nondum rediit. Dominus ⌊Alexander⌋ ivit ad ⌊reverendissimum dominum Culmensem⌋. Quid vult, nescio et credo, quod et Reverendissimam Paternitatem Vestram avisabit recto itinere ex ⌊Lubavia⌋.
Postscript No. 3:
BCz, 1597, p. 615
Nova iam aliquoties scripta
⌊Thurcus⌋ trecentum milium aureorum tributum a ⌊Hungaris⌋ proximo mense Maio sibi solvendum, deinceps vero in annos singulos per centum milia aureorum pendendum, itaque circumspiciunt miseri, quid facto sit utilius, si videlicet hanc tantam summam cum summa ignominia sua iniquissimo hosti pendere vel in certamen pro libertate cum eo descendere. Miserunt petitum suppetias ad Christianos principes, a quibus, si destituentur, actum erit de regno illo in Europa nobilissimo, quo si potietur ⌊Turcus⌋, nullo negotio occupabit ⌊Poloniam⌋, ⌊Germaniam⌋ aliaque reliqua regna Christiana. Quod Deus procul avertat.