List #2060
Felix REICH do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-01-23
odebrano [1539]-01-27 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et domine clementissime.
Litteras omnes ob insignem notarii in unis lapsum remitto corrigen(das) , quod hic fieri non potest. Scripsit enim pro Alexandro Henricum. Praetera admonui superioribus meis litteris de X miliarium proscriptione et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ ex diocesi, quod Dominatio Vestra Reverendissima non habeat potestatem quemquam ulterius proscribendi, quam in sua diocesi, quae in certis locis (ut hic) se longius non extendit quam ad unum miliare, ideoque hoc de X-m miliaribus, ad quorum spatium relegantur mulieres, expungendum arbitror fuisse. Quod ut nunc etiam fiat, consulo. Postremo est „innocentes” pro „innocenter gerentes” alicubi scriptum, et si quae sunt alia, propterea omnes processus pariter remitto, ut posthac etiam pariter exsequuntur singuli exsecutionem accipiant.
Necessarium etiam est, ut canonicorum litterae seorsum colligantur, coquarum item seorsum et in unam cartam obsignatae plebano inscribantur, magnus enim error contingere posset, si hoc non fieret. Si enim ad manus trium illorum canonicorum patentes litterae coquarum suarum pervenirent, non dubito intercipiendas, ne in exsecutionem poni possint. Committet igitur Dominatio Vestra Reverendissima nuntio suo reversuro, ut primum et ante omnia mulierum processus plebano reddat, deinde canonicorum alicui canonico, qui sine dubio reddet cuique suum written over s⌈smm written over s⌉ meque, si opus fuerit, compellabit cautissime alioqui suspicionem in me superinscribed in place of crossed-out se⌈sememe superinscribed in place of crossed-out se⌉ non modicam congesturum.
Puto Reverendissimam Dominationem Vestram legitimam habere causam, cur
Quem potum ex liberalitate Reverendissimae Dominationis petam, dudum venerabilem dominum
Cui commendatissimus esse cupio. Ordinatius dilucidiusque nec prolixior esse possum. Christus servet Dominationem Vestram Reverendissimam incolumem.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae