List #2045
Felix REICH do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-01-11
odebrano [1539]-01-15 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et patrone mi clementissime.
Ex quo Dominatio Vestra Reverendissima se tam liberalem erga me praestat, de quo ingentes gratias ago, ut omnia exhibeat, quae ad restaurandam valetudinem meam spectare possint, significavi venerabili domino
Ceterum, quia video Reverendissimam Dominationem Vestram de amovendo apud ecclesiam scandalo serio solicitam esse, ut non dubitem executionem etiam in promptu fore aliosque honestos canonicos hoc magno desiderio exspectare ultro nunc, et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ sponte mea praecurro, ut quicquid tam pio operi, consilii aut operae adhiberi, q dum queo, possim, libenter impertiar. Videtur itaque mihi, quod Dominatio Vestra Reverendissima quamprimum per opportunitatem poterit, tribus his fratribus nostris singulariter singulis mandatum iuxta formulam a me dictatam et fideli manu Fabiani amanuensis exceptam cum ipse, cui omnia tuto creduntur, cum ipse prope scribere nequeam, obsignatis litteris mittantur. Et nihilominus mulierculae pariter iuxta formulam a me antea missam moneantur per loci plebanum auctoritate vestra, ut etiam hoc considerato, quod id omittatur in aliarum duarum litteris, quae viros legitimos non habent, quod est in illis pror prioribus, quae ad
Commendo me gratiae et favori Reverendissime Dominationis Vestrae, quae diu valeat incolumis.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis