List #2030
Kaspar HANNAU do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-01-03
odebrano [1539]-01-19 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domi paper damaged⌈[Domi]Domi paper damaged⌉no, domino
Salutem et sui humillimam commendationem.
Reverendissime atque Amplissime Praesul.
Scriba ille, cuius sponsionem in cf.
Quoniam vero nunc amplius nihil ad manum est, quod Reverendissimam Amplitudinem Tuam scire oporteret, pauca quaedam brevissimis verbis de huius temporis solemniis commemorare, quo litteras non schedulam Reverendissimae Amplitudini Tuae carissimus nuntius perferret, non alienum fore existimavi. Quibus non dubito, quae tua est humanitas, Praesul Amplissime, quin benignas sis aures adhibiturus. Nam, quam variis olim cum ludis, tum ceremoniis novi anni initium Calendis Ianuariis celebrari consueverit, haud quamquam ignorat Reverendissima Amplitudo Tua, quemadmodum id etiam in
Quam consuetudinem ab illis, ut alia<e> pler<a>eque, mutuantes, quoque ad haec nostra usque tempora in Republica Christiana perseverat, nec minus solemniter, quam curiose servatur. Hunc autem morem reprobem an laudem, non adeo certus sum, siquidem in sacris canonibus iam olim veritum esse et damnatum liquido constat. Porro cum hoc inibi legissem, animum meum non parva subiit commiratio, qui fiat, quod anniversarie in canonem hunc promiscue ab omnibus citra formidinem peccati ac poenae gravissimae eo in loco manifeste expressae, delinquatur, dubitabamque aliquamdiu esset nec ne in universum repudiandus et e medio religionis Christianae tollendus. Persuadere mihi id nullo modo potui nec volui quidem, a potentissimis enim videbam et magni nominis viris regibus ducibus praesulibus et iuresconsultissimis hunc iam sive morem, sive superstitionem non modo receptum esse (strenam enim omnes ab omnibus et suscipiunt gratanter, et offere non prohibent), verum etiam probatum, dum missitare strenas ipsi non d written over ve⌈vedd written over ve⌉ubitarent.
Quare sic eadem illa
Sed quorsum tot de strenis? Haud semel conatus sum et ego, Reverendissime Praesul, totis viribus magnum illud et ineffabile gaudium e servatoris nostri Christi Iesu natali conceptum, quo merito quilibet usque affici debet in Reverendissimae Amplitudinis Tuae sinum primitiis meae
Et, nisi me meum fallit iudicium, multo equidem satius fuit vel nihil plane apponere, quam crudis et minime assuetis eduliis palatum Reverendissimae Amplitudinis Tuae exacerbare. Interim quoque prototocus ille filius Mariae atque princeps noster Christus Iesus – oro – novum hunc annum Reverendissimae Amplitudini Tuae tamquam parenti, tutori et communi patrono nostro clementissimo omnibusque Reverendissimae Amplitudinis Tuae carissimis fortunare, incolumem iugiter servare, praeclaras dotes illas, quae in Reverendissima Amplitudine Tua summe relucent, novis successionibus augere, conatus promovere omniaque consilia prosperare quam maxime velit. Adhaec tantam largire gratiam, prudentiam, animi fortitudinem, quantam flagitare dignitatis magnificentia videtur, quo tuas oveculas Christo, cui, o Amplissime Praesul, strennue et indefesse militas, lucrifacere atque coronam aeternae beatitudinis cum illis suscipere possis. Amen.
Reverendissimae Amplitudinis Tuae infimus clientulus