List #1957
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-11-01
odebrano [1538]-11-09 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime Domine, domine observatisssime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem paper damaged⌈[em]em paper damaged⌉.
Ago ingentes gratias Vestrae Reverendissimae Dominationi, quae tantum mea causa laborem susceperit in componenda controversia, quae mihi est cum domino Alexandro de canonicatu et praebenda Varmiensi. Non dubito quin facturus sit promissa; illud vero multo minus dubito, si ex animo rem egerit, quin facile sit effecturus, ut affinis eius lite cedat. Ego vero, etsi iam sumptus nonnullos feci in causam hanc, tamen in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis quietisque et otii causa libenter ei remittam et condonabo, modo ut me ille missum prorsus faciat. Vestrae vero Reverendissimae Dominationi pro hac illius ope atque opera vicissim operam meam omnem servitutemque in perpetuum dedico neque alia in re maiore studio elaborabo, quam ut gratum me illi semper et memorem huius beneficii ostendam.
Novarum rerum hic non multum est. S(erenissima) or S(acra)⌈S(erenissima)S(erenissima) or S(acra)⌉ maiestas regia, Deo sit gratia, iam prorsus esse videtur restituta, nisi quod pedibus non incedit, non quin possit, sed quod veretur, ne recrudescat dolor, si usa sit pedum officio.
Ex Hungaria nihil affertur, nisi quod Petrus vayvoda dicitur exercitum BCz 1618, p. 326 collegisse velleque eum ex Valachia eicere, qui est ei provinciae a Turcarum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ imperatore praefectus. Deus conatus eius secundet, minus enim esset nobis Petrus hic vicinus metuendus, quam alter ille. Meliorem Valachiae partem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ ipse sibi Turcarum caesar vendicavit, deteriorem Stephano tradidit.
Hesterno die venit quidam ex Italia. Is narrat supplicationes ubique decretas hidden by binding⌈[as]as hidden by binding⌉ esse pro Christianorum victoria. Nam Andream de Auria cum classe pontificia, imperatoria et Veneta Turcicam classem in quasdam angustias hidden by binding⌈[as]as hidden by binding⌉ compulisse, ubi velint nolint, coguntur hidden by binding⌈[ur]ur hidden by binding⌉ ei pugnandi copiam facere. Sunt autem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ numero Turcae multo plures. Deus laetum nobis nuntium concedat. De his, si quae certiora habuero, faciam Vestram Reverendissimam Dominationem certiorem. Cuius me gratiae diligenter commendo.
Deum precor, ut illam in multos annos hidden by binding⌈[os]os hidden by binding⌉ incolumem et felicem conservet.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus
Postscript:
Ita subito mittere chirographum meum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ non est consilium, malo deliberatus hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉ scribere. Neque enim nescio, cum quo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ mihi res sit.