List #1933
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSPułtusk, 1538-09-29
odebrano [1538]-10-09 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Non potui a reverendissimo domino in aulam redeundi potestatem impetrare. Quod cum in celeri esset brevis exspectatione, secum eo me reverti vellet. Itaque coactus sum ex Ploczko in Pultowsko regredi. Verum nudiustertius accepi a s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestate regia litteras, quibus, ut advolem ad aulam, mihi mandat. Scribit etiam, optasse a se cives Gdanenses supplicasseque, ut adversario mecum experiri de canonicatu liceret, se vero hanc ei potestatem non concessisse cupereque ex me praesente de tota causa certiorem fieri. Itaque Calendis Octobribus hinc discedere versus aulam statui.
Subditi huius venerabilis capituli causam reverendissimo domino diligenter commendavi, qui se daturum operam recepit, ut ne quid ei amplius negotii exhibeatur, sed vellet sarciri damna atque iniuriam nobili facta. Quaeso Reverendissimam Dominationem Vestram, det operam, ut res ita transigatur, ne maiores excitare queat tumultus.
Nova haec sunt. Cum omnino proelium commissum speraretur, praeter spem et opinionem omnium pacem petivit atque non solum ad propositas sibi condiciones accessit, verum etiam ultro se durioribus obligavit. Sed cecidit ei infeliciter. Nam paulo post, cum ingressi essent Turcae AAWO, AB, D. 19, No12_2 Valachiam, proditus est a suis et desertus hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉, qui se simul omnes in fidem potestatemque hidden by binding⌈[ue]ue hidden by binding⌉ Schelley Alexandrovitz, a
Qui et Vestram Reverendissimam Dominationem diu servet incolumem hidden by binding⌈[mem]mem hidden by binding⌉ et felicem. Cuius gratiae, favori et patrocinio me causamque canonicatus mei Varmiensis diligenter commendo.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus