Dominum ⌊Ioannem Holstenn⌋, qui ob certa quaedam negotia hic aliquamdiu est commoratus, rogavi, num Reverendissimae Amplitudini Tuae posset abiens aliquot libellos perferre, nam recta hinc ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam se perrecturum aiebat. Recepit. Quibus coemptis compactisque illi scriniis suis includendos tradidi, quo securi ab imbribus forent. Ex quibus integer ⌊Lucianus⌋ est Latinitate donatus, mihi numquam et aliis plerisque visus integer, Latinus dico, constat 51 grossos, „Zodiacus Vitae”, 14 grossos, quem sibi non esse Reverendissima Amplitudo Tua ⌊Wratislaviae⌋ interrogata, respondit, „Mores - praeterea - omnium gentium”, 9 grossos, dudum videre voluit Reverendissima Amplitudo Tua. Et hi sunt, quos per coniecturam quodammodo Reverendissimam Amplitudinem Tuam carere. Collegi hos autem, nimirum „Proverbia” ⌊Solomonis⌋ et „Epistulas” ⌊Pauli⌋ metrice, 12 grossos, „Apologiam - insuper - indicti concilii adversus Lutheranos”, „Conciones” et alia opuscula ⌊Nauseae⌋, 22 grossos, (quae compingere, quod iustam voluminis magnitudinem non repraesentarent, posthabui) ut emerem impulit novitas ipsa, hoc anno ab authoribus et typographis in lucem edita. Misissem Bibliam cum scholiis ⌊Lugduni⌋ impressam, sed comperi scholia illa ⌊Lutheri⌋ esse ex Germanico in Latinum translata. Ceterorum vero librorum recens advectorum indicem malui transmittere, quam incertus plura coemendo maius periculum adire.
De aliis Reverendissimae Amplitudini Tuae (quam Christus ⌊Iesus⌋ incolumem atque floren
BCz 247, p. 318
tem cum sibi carissimis iugiter servet) propediem cum [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ ⌊Maur ms. t(!)
⌈rr ms. t(!)
⌉itio⌋ scripturus copiosius.