⌊⌋ hinc unacum decreto postulationis, quod ex ⌊conventu nostro Graudnicensi⌋ ad Dominationem Vestram prima die Octobris praeteriti misi, ea, quae tum meis, tum etiam ⌊reverendissimi domini electi Culmensis⌋ rebus oportuna ac necessaria esse cognoscebam; quae iam haud written over [...]⌈[...] stain⌈[...][...] stain⌉dd written over [...]⌉ dubie ms. dubiae(!)
⌈dubiedubie ms. dubiae(!)
⌉ puto Dominationem Vestram accepisse. In praesentia item eiusdem postulationis duplicatas, ut vocant, mitto cum instrumento quod
habere voluit Dominatio Vestra addito, et eo, quod ad resignationem canonicatus et praebendae meae Varmiensis in personam nobilis ⌊Fabiani a Damarau⌋ pertinet. Sunt et litterae regiae ad ⌊pontificem⌋, et ad ⌊cardinalem Regni protectorem⌋ duplicatae, eiusdem tenoris, quo fuerunt .. illegible⌈[..].. illegible⌉ priores. Praeterea et aliae regiae sunt litterae ad ⌊sanctissimum dominum nostrum⌋ in copia earundem involutae de taxarum moderatione[1], maxime in ea, quae contingit ecclesiam Culmensem, de
qua prioribus meis litteris Dominationi Vestrae scripsi. Dedi etiam et ego alteras eadem in re ad ⌊reverendissimum dominum cardinalem Regni protectorem⌋, involutas similiter in earundem exemplo, ex quo quid et quomodo ad obtinendam taxae Culmensis moderationem Dominationi Vestrae agendum erit, edocebitur. Indignissimum quippe et omni aequitati esset contrarium, quod ⌊dominus electus⌋ ad veteris integrae taxae solutionem cogi deberet, cum, ut ingenue fateor et testor, episcopatus Culmensis, cui iam in septimum annum praefui, de paratis pecuniariis censibus septingentorum ducatorum valorem ex omnibus reditibus non habeat. Nihilominus istiusmodi summa a me fuit iniquissimis modis extorta contra ⌊Florentinos⌋, in quos ⌊tunc pontifex⌋ saeviebat[2]. Cum autem iam bellum hoc unacum suis auctoribus extinctum est, non puto, quod ⌊dominus electus⌋ ad eam impensam faciendam, quam ego feci, cogetur et hoc integritate et prudentia Dominationis Vestrae, cui uterque summe confidimus. De mea expeditione habebit in litteris ⌊domini electi⌋ indicem, quibus modis et quantum tempore ⌊reverendissimi olim Fabiani episcopi Varmiensis⌋ expositum sit, qui ratione electionis obtinuit confirmationem. Summa fuit, si recte memini, 750 ducatorum. Minus, ut arbitror, ratione postulationis deberet impendi, quod item dexteritati Dominationis Vestrae committo. Quicquid erit pro mea et ⌊domini electi⌋ expeditione pendendum et solvendum, Dominatio Vestra accipiet a ⌊Fuggaris⌋, qui hoc in se a nobis onus susceperunt. Dabunt praeterea et Dominationi Vestrae meo nomine triginta, et ex parte ⌊domini electi⌋ viginti in auro ducatos, quos non pro labore, qui longe plura merebitur, sed pro quadam animorum nostrorum dumtaxat gratitudine Dominatio Vestra accipiet, quemadmodum de iis et aliis omnibus fusius ⌊dominus electus⌋ Dominationi Vestrae scribit etc.
Quod vero litterae meae aliquot diebus sint recentiores quam ⌊domini electi⌋, causa fuit cogendi auri et tractatus cum ⌊Fuggaris⌋, qui se nobis satis faciles praebuerunt, quod, non dubito, Dominationi Vestrae etiam praestabunt.
Cum Dominatio Vestra bullas omnes pro ⌊domino electo⌋ habuerit, eam, quae ⌊serenissimo regi nostro Poloniae⌋ inscripta erit, Dominatio Vestra seorsum committet ⌊Fuggaris⌋, ut ⌊Cracoviam⌋ ad manus factoris ⌊eorum⌋ ⌊Georgii Hegel⌋ cum primis mittatur, qui illam regi reddet, illiusque vigore a ⌊rege⌋ litteras ad diocesanos Culmenses ecclesiaeque subditos, ut mos et usus est, pro oboedientia accipiet, quibus tum primum ⌊dominus electus⌋ episcopatus sui capiet possessionem. Aget itaque Dominatio Vestra expeditis omnibus cum ⌊Fuggaris⌋, ut nostris impensis per bancum, ut vocant, omnem nostram expeditionem
ad eundem ⌊Georgium Hegel⌋ ⌊Cracoviam⌋ mittant, a quo illam et tuto et cito sumus habituri.
Operam et diligentiam Dominationis Vestrae in mittendo huc brevi apostolico, quo mihi admittitur administratio, impense probamus: hoc quidem ipsa oportunitate venit oportunius. Misitque ad me ⌊dominus electus⌋ litteras Dominationis Vestrae ⌊Romae⌋ XXIII Septembris datas, quae mihi apprime erant gratae, cum ob nova illa, quae
BCz, 244, p. 290
certo ad nos Dominatio Vestra de rebus ⌊caesaris⌋, ⌊Turcarum⌋ et ⌊Venetorum⌋ perscripsit, tum ms 2 3 4 quod,
ms 1 [...] paper damaged⌈quodms 2 3 4 quod,
ms 1 [...] paper damaged⌉ singularem Dominationis Vestrae in me benevolentiam spirabant. Respondissetque ms 2 3 4 Dominationi,
ms 1 [...] paper damaged⌈Dominationims 2 3 4 Dominationi,
ms 1 [...] paper damaged⌉ Vestrae ⌊dominus electus⌋, verum putabat me cum iis iam nuntium ⌊Cracoviam⌋ ablegasse, unde istae ad vos perferentur. Fecitque sibi me Dominatio Vestra ob huius brevis tam maturam et commodam missionem devinctum plurimum, quumque iam hoc diligentiae ms 2 3 4 suae immo,
ms 1 s[...] paper damaged⌈suae immoms 2 3 4 suae immo,
ms 1 s[...] paper damaged⌉ et benevolentiae in me specimen ediderit, quod reliquum est, non minore ms 2 3 4 propensione,
ms 1 [...]pensione paper damaged⌈propensionems 2 3 4 propensione,
ms 1 [...]pensione paper damaged⌉ et cura absolvet.
De instrumento resignationis Dominationi Vestrae quid faciendum sit, non est, ut edoceatur necesse, si quid tamen erit, quod Dominationem Vestram ms 2 3 4 in,
ms 1 [...] paper damaged⌈inms 2 3 4 in,
ms 1 [...] paper damaged⌉ eo scire oporteat, ⌊frater meus Bernardus⌋, quem cum iis ⌊Cracoviam⌋ misi, Dominationi Vestrae scribet. Alia in praesentia non restant, quam quod Dominationem Vestram, quae monitore non eget, rogo, ut fidei et integritati suae res nostras commissas
commendatas habeat. ⌊Dominum electum⌋ et me Dominatio Vestra numquam experietur ingratos. Quam felicissime valere cupio.