⌊⌋, quibus in eo, quod ad officiales[1] pertinet, respondeo:
⌊venerabile capitulum⌋ vacante sede omnimodam habere facultatem quidvis de officialibus illis statuendi, quae facultas deinde et episcopo est integra, unde, cum ad sedem venero, nullis ea in re promissis astrictus id, quod ratio pro loco et written over ad(?)⌈ad(?)etet written over ad(?)⌉ tempore postulabit, statuam, neque ex mea esset dignitate, ut quis written over p⌈pss written over p⌉piam alius deligere officiales mihi written over e⌈eihiihi written over e⌉ deberet. Si isti, qui in praesenti sunt, ad meum usque adventum manserint in castris, non sum eis defuturus in iis, quae mihi et illis expedire videbuntur. Quod ⌊cancellarius⌋[2] secedere decrevit, sit illi ad tempus liberum. Oeconomo autem arx carere neque ego, quousque de omnibus edoctus fuero, poterit. De eius mansione, postquam adero, inter me et illum erit sermo, qui eius desiderio pro aequitate non adversabitur. Quod reliquum est, fraterno amori Dominationis Vestrae commendo, quam opto felic valere feliciter.