BCz, 244, p. 231
Eximie et Venerabilis Domine, frater et amice carissime.
Salutem et omnem felicitatem.
Post ⌊⌋, quas ad Dominationem Vestram dedi, advenit 1537-09-14⌊heri1537-09-14⌋ generosus dominus ⌊Nicolaus Nibschicz⌋, qui ⌊hinc⌋ 1537-09-17⌊die Lunae1537-09-17⌋ cum ⌊regio cubiculario⌋ ad vos solvet. Cum ⌊eo⌋ de omnibus scribam latius. In praesens non attingo aliud, quam, quod, si Dominatio Vestra ⌊illum⌋ commode cum equis octo in domum suam accipere potest, ob eas causas, quas descripsi in novissimis, rem mihi gratam nobisque non inutilem utrisque faciet; sin vero, Dominatio Vestra cum venerabili agat ⌊capitulo⌋, ut orator regius, qui etiam ad ⌊conventum nostrum⌋ proximum[1] est missus, commodum hospitium habere possit, de quo per istum meum nuntium certior inter eundum ms. intereundum(!)
⌈inter eunduminter eundum ms. intereundum(!)
⌉ fieri possit. Instructio eius legationis talis erit, qualis a nobis formabitur, rebusque nostris expedire videbitur. Cum eo, cum advenerit, Dominatio Vestra tuto de omnibus conferre poterit. Quam optime valere ex animo cupio.
Cursim ex ⌊castro Lubaviensi⌋, XV Septembris MDXXXVII
⌊Ioannes episcopus Culmensis⌋ etc. scripsit
Postscript:
Cum certus de hospitio iste meus nuntius dominum ⌊Nibschicz⌋ ad vos conduxerit, iniunxi ei, ut tamdiu perseveret, quousque electio finem habeat, qui qualis erit a Dominatione Vestra mihi ocissime describi peto, cum ⌊⌋ nuntium ad me remitti, quo scire temporius possim, si Dominatio Vestra et quando apud me hic constitui debeat. De moribus domini ⌊Nibschicz⌋ iste meus nuntius Dominationem Vestram edocebit, qui, quemadmodum mihi placent, ita et ut Dominationi Vestrae placeant, oro. Datum.