List #1660
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-07-07
odebrano [1537]-07-16 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Nuntio Reverendissimae Dominationi Vestrae novum procul dubio gratissimum:
In
Quemadmodum arx Heydelbergensis fulmine icta conflagraverit, puto Reverendissimam Dominationem Vestram iampridem non ignorare.
Sed tempus est domum me reverti, atque mea quoque aliquando, non aliena semper curare negotia. Dominus
A Reverendissima Dominatione Vestra magnopere peto, si quod mihi ius competeret, ut neque consilio neque auxilio mihi suo deesse dignetur. Ego vero omnem vicissim operam et servitutem meam Reverendissimae Dominationi Vestrae semper offero promptam et paratam. Cui causam meam pluribus verbis commendarem, nisi nescio quam ingentem animo spem concepissem, eam esse gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae in me, ut nihil opus mihi sit pluribus me verbis in illius gratiam insinuare. Quare Deum precor, ut Reverendissimae Dominationi Vestrae fausta et felicia cuncta, imprimis autem vitam longam atque eam incolumem largiatur. Cuius me gratiae etiam atque etiam diligenter commendo.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus