Mandata Reverendissimae Dominationis Vestrae diligenter exhausi, etsi illa apud ⌊herum meum⌋ commendationis non dig indiget, qui sua sponte videtur in illam esse suavissime effusus, neque ullam occasionem elabi sibi patitur de Reverendissima Dominatione Vestra bene merendi, atque magis eam semper magisque sibi conciliandi. Itaque et litteras, quas in negotio suo ad ⌊cardinalem Sanctorum Quattuor⌋ Reverendissima Dominatio Vestra scribi voluit, curavit diligenter. Postridie quam allatum est exemplum, obsignatae sunt et ⌊regiae maiestatis⌋ manu subscriptae. Deum precor, ut fortunet, quo videre possim aliquando Reverendissimam Dominationem Vestram ad Varmiensis Ecclesiae gubernacula sedentem eamque multo tempore feliciter gubernantem. In qua si mihi quoque remigem agere liceat sub tanto tamque sciente gubernatore, me felicem existimabo.
Nova apud nos certa nulla sunt. De ⌊Carolo imperatore⌋ mirum est silentium. Sunt, qui bonam exercitus partem ⌊regi Persarum⌋ eum misisse dicant, qui possit AAWO, AB, D. 19, No. 3_2 ⌊Turcarum tyranno⌋ negotium facessere. Id quod ab eo factum omnemque belli morem et apparatum ⌊Turcarum⌋ ad tuendam ditionem contra ⌊regem Persarum⌋ translatum, ut iam extra teli iactum, quod aiunt, ⌊Italia⌋ posita videatur. Sunt, qui adventare dicant nihilo minus ⌊Carolum caesarem⌋ in ⌊Italiam⌋ cum ducentis et amplius navibus.
Concilium ad Calendas Novembres reiectum esse certum est. ⌊Ferdinandus rex⌋ molitur aliquid contra ⌊Ioannem⌋. Copiae conscriptae dicuntur, sed nondum unum in locum collectae. Plura et certiora Reverendissima Dominatio Vestra ex aliis fortasse cognoscet. Illud hodie decretum est, ut postridie Divi Ioannis ⌊regia maiestas⌋ hinc exeat atque in bellum proficiscatur.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram in multos annos incolemem servet ac felicem. Cuius me gratiae plurimum commendo.